Gallopavonina

E Vicipaedia
Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: Gallopavo in furno assatur, bacone involutus, frustis pirorum appositis
Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: epulum Gratiarum Agendi singulo convivae inlatum: caro gallopavonina, farcimen, iusculum gravatum, ova diaboli, patatae contusae, confectura oxycoccorum, cucumeres conditae, panes

Caro gallopavonina[1] ab ave speciei Meleagridis gallopavonis provenit, in silvis Americae Septentrionalis endemicae, in Mexico abhinc 1 500 annis (vel pluribus) domesticatae. Inter fercula gallopavonina celebriora sunt illa quae in Civitatibus Foederatis ad epulum Festi Gratias Agendi, in Britannia ad Christi Nativitatem inferuntur.

Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin gastronomus, qui gallopavonem silvaticam in Massachusetta venatus est, de hac specie ait: Le dindon est certainement un des plus beaux cadeaux que le Nouveau Monde ait faits à l'ancien ("gallopavo est sine dubio inter pulcherrima dona quae Novum mundum Antiquo dederit")[2] Idem primus fortasse famam gallopavonum Cremiaci in Delphinatu relatus est: ibi enim gallopavones elevantur quae omnis Franciae succulentissimas esse praetenduntur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Putenfleisch, n caro gallopavonina" (2014) in Lexicon Latinum Hodiernum".
  2. Brillat-Savarin (1826)
  3. "Un énorme dindon de Crémieu": Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin, Physiologie du goût (Lutetiae, 1826) vol. 2 p. 300; "Foire aux dindes : les volailles en vedette" in Dauphiné libéré (11 Decembris 2012); Emily Imbert, "Tendre et fragile dinde de Crémieu" in Dauphiné libéré (20 Augusti 2012); Françoise Montagnon, "La dinde de Crémieu : pas de foire mais une recette pour les fêtes" in Le Progrès (21 Decembris 2020)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]