Latinitas bona

Herbarius (pseudo-Apuleius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Apuleius (discretiva)

Plantago maior ex editione Herbarii anni 1484

Herbarius sive Herbarium sive De herbis est opus de medicamentis Latine scriptum saeculo IV vel V, falso Apuleio attributum (vide etiam Apuleius (scriptor pseudonymus)). In manuscripto veterrimo (Vossianus Latinus Q 9 e Bibliotheca Universitatis Lugduni Batavorum) titulum sic legimus: Herbarium Apulei Platonici traditum a Chirone centauro, magistro Achillis; in aliis manuscriptis additur et ab Aesculapio.

In hoc libro, per medium aevum usitatissimo et permultis manuscriptis illustratis servato, circa 130 herbae describuntur, cum facultatibus earum medicinalibus et cum glossis e variis linguis et traditionibus Imperii Romani haustis. Sequitur exemplum breve de Portulaca oleracea:

Herba portulaca.
Ad semen nimium profluentem: herba portulaca sumpta bene facit per se et cum oxigaro.
Ad stomachi arsuram: herbam portulacam cum aceto comede; mire facit.
A Graecis dicitur cappara, alii andrachne; profetae ema Areos; Daci lax; Itali portulaca, alii porcastrum, alii amarantos.
– Pseudo-Apuleius, Herbarius 104

In nonnullis manuscriptis cum hoc opere alia quattuor servantur: Antonii Musae De herba vettonica liber; De taxone libellus anonymus; Sexti Placiti Liber medicinae ex animalibus; Liber medicinae ex herbis femininis Dioscoridi falso attributus. Quae collectio interdum sub titulo Medicina antiqua traditur.

Exstat versio extensa Herbarii in lingua Anglosaxonica, in quo includuntur textus libelli De herba vettonica ad initium operis et Liber medicinae ex herbis femininis in fine.

Index capitulorum[recensere | fontem recensere]

Hic habes indicem capitulorum sicut in editione Howald et Sigerist exscribuntur:

Cap. Titulus Species proponendae[1]
1 herba plantago Plantago major, Plantago lanceolata
2 herba quinquefolium Potentilla reptans
3 herba verbenaca Verbena officinalis
4 herba simfoniaca Hyoscyamus niger, Hyoscyamus albus
5 herba viperina Polygonum bistorta
6 herba veneria Acorus calamus, Iris pseudacorus
7 herba pedeleonis Alchemilla vulgaris, Leontice leontopetalum
8 herba scelerata Ranunculus sceleratus, Ranunculus sardous
9 herba botracion statice Ranunculus acer, Ranunculus bilbosus
10 herba artemisia monoclonos Artemisia vulgaris, Artemisia arborescens
11 herba artemisia tagantes Artemisia dracunculus, Tanacetum vulgare
12 herba artemisia leptofillos Artemisia pontica, Artemisia campestris
13 herba lapatium Rumex obtusifolius
14 herba dracontea Dracunculus vulgaris
15 herba priapiscus Orchis mascula
16 herba gentiana Gentiana lutea, Gentiana amarella, Gentiana purpurea
17 herba orbicularis Cyclamen hederifolium, Cyclamen purpurascens, Cyclamen graecum
18 herba proserpinaca Polygonum aviculare
19 herba aristolochia Aristolochia clematitis, Aristolochia rotunda
20 herba nasturcium Lepidium sativum
21 herba hieribulbum Colchicum autumnale
22 herba apollinaris Convallaria maialis
23 herba camemelon Anthemis nobilis, Matricaria chamomilla, Tanacetum parthenium
24 herba camedris Teucrium chamaedrys, Teucrium lucidum
25 herba camellea Dipsacus silvester, Dipsacus fullonum, Daphne oleoides
26 herba camepitis Ajuga chamaepitys
27 herba camedafne Ranunculus ficaria, Ruscus hypophyllum
28 herba ostriago Viburnum lantana, Rubia peregrina
29 herba brittanica Cochlearia anglica, Rumex hydrolapathum, Rumex aquaticus
30 herba lactuca silvatica Lactuca scariola
31 herba argimonia Agrimonia eupatoria
32 herba asfodilus Asphodelus ramosus
33 herba lapatium acutum Rumex acetosa, Rumex crispus
34 herba centauria maior Blackstonia perfoliata, Centaurea centaurium
35 herba centauria minor Centaurium umbellatum, Erythraea centaurium
36 herba personacia Arctium lappa
37 herba fraga Fragaria vesca
38 herba ibiscum Althaea officinalis, Malva arborea
39 herba equiseta Equisetum sp.
40 herba malva erratica Malva silvestris
41 herba bovis lingua Cynoglossum officinale, Lycopsis arvensis, Anchusa italica, Anchusa officinalis, Anchusa undulata
42 herba scilla Drimia maritima
43 herba cotuledon Umbilicus rupestris
44 herba gallicrus Panicum crus-galli, Digitaria sanguinalis
45 herba marrubium Marrubium vulgare, Marrubium creticum
46 herba xifion Sparganium emersum, Gladiolus segetum
47 herba callitricum Callitriche verna, Asplenium trichomanes, Adiantum capillus-veneris
48 herba molu Leucojum aestivum,[2] Allium nigrum
49 herba heliotropia Hypochoeris glabra, Heliotropium europaeum, Heliotropium villosum, Heliotropium supinum
50 herba grias Rubia tinctorum, Polygonatum odoratum
51 herba politricum Trifolium procumbens, Asplenium trichomanes
52 herba astula regia Asperula odorata, Salvia sclarea
53 herba papaver silvaticum Papaver somniferum
54 herba oenante Oenanthe pimpinellifolia, Filipendula vulgaris, Filipendula ulmaria
55 herba narcissus Campanula trachelium, Narcissus sp.
56 herba splenion Asplenium ceterach, Phyllitis scolopendrium
57 herba polion Teucrium scorodonia, Teucrium polium
58 herba victoriola Ruscus aculeatus, Ruscus hypoglossum
59 herba confirma Symphytum officinale
60 herba asterion Stellaria media, Aster amellus
61 herba leporis pes Trifolium arvense, Trifolium lagopus
62 herba diptamnum Dictamnus albus, Origanum dictamnus
63 herba solago maior Calendula officinalis, Heliotropium europaeum, Heliotropium villosum, Heliotropium supinum
64 herba solago minor Croton tinctorium, Chrozophora tinctoria
65 herba peonia Paeonia officinalis, Paeonia corallina
66 herba peristereon Aquilegia vulgaris, Lycopus europaeus, Lycopus exaltatus
67 herba brionia Bryonia dioica, Tamus communis
68 herba nimfea Nymphaea alba, Nymphaea heraclia
69 herba crision Trifolium pratense, Carduus tenuifolius, Carduus pycnocephalus
70 herba isatis Isatis tinctoria
71 herba scordeon Teucrium scordium
72 herba verbascum Verbascum thapsus
73 herba heraclea Centaurea calcitrapa, Sideritis romana
74 herba celidonia Chelidonium majus
75 herba solata Atropa belladonna, Solanum nigrum, Solanum dulcamara
76 herba senecion Senecio vulgaris
77 herba filix Filix sp., Dryopteris filix-mas
78 herba gramen Agropyrum repens, Cynodon dactylum
79 herba gladiolum Iris pseudacorus
80 herba rosmarinum Rosmarinus officinalis
81 herba pastinaca silvatica Daucus carota, Pastinaca sativa
82 herba perdicalis Parietaria officinalis
83 herba mercurialis Mercurialis perennis, Mercurialis annua, Sinapis arvensis
84 herba radiolum Polypodium vulgare
85 herba sparagus agrestis Anthriscus silvestris, Asparagus acutifolius, Asparagus tenuifolius, Asparagus aphyllus
86 herba sabina Juniperus sabina
87 herba canis cerebrum Misopates orontium
88 herba rubus Rubus fruticosus
89 herba millefolium Achillea millefolium
90 herba ruta hortensis Ruta graveolens
91 herba mentastrum Mentha longifolia, Calamintha sp.
92 herba ebulum Sambucus ebulus
93 herba puleium Mentha pulegium
94 herba nepeta montana Nepeta cataria, Mentha silvestris
95 herba peucedanum Peucedanum officinale
96 herba innula campana Inula helenium
97 herba lingua canis Plantago lanceolata, Cynoglossum creticum, Cynoglossum officinale
98 herba saxifraga Saxifraga granulata, Pimpinella saxifraga
99 herba hedera nigra Glechoma hederaceum, Hedera helix
100 herba serpullum Thymus serpyllum
101 herba absintium Artemisia absinthium
102 herba salvia Salvia officinalis
103 herba coriandrum Coriandrum sativum
104 herba portulaca Portulaca oleracea
105 herba cerefolium Anthriscus cerefolium
106 herba sisimbrium Mentha aquatica, Mentha silvestris, Mentha viridis
107 herba olisatrum Smyrnium olusatrum
108 herba lilium Lilium candidum
109 herba titimallus Euphorbia sp.
110 herba cardus silvaticus Sonchus oleraceus, Atractylis gummifera, Cardopatium corymbosum
111 herba lupinum montanum Lupinus sp.
112 herba latirida Daphne laureola, Daphne gnidium
113 herba lactuca leporina Lactuca virosa, Chondrilla juncea
114 herba cucumis silvaticus Ecballium elaterium
115 herba cannabis silvatica Althaea cannabina
116 herba ruta silvatica Ruta montana, Ruta chalepensis
117 herba septefolium Potentilla tormentilla, Potentilla heptaphylla
118 herba ocimum Calamintha clinopodium, Viscum album, Ocimum basilicum
119 herba apium Apium graveolens
120 herba hedera crisocantes Hedera helix, Hedera chrysocarpa
121 herba menta Mentha arvensis
122 herba anetum Anethum graveolens
123 herba origanus Origanum sp.
124 herba sempervivum Sempervivum tectorum, Sempervivum arboreum
125 herba feniculum Foeniculum vulgare
126 herba erifion Galega officinalis
127 herba simfitum album Symphytum officinale, Symphytum bulbosum
128 herba petroselinum Petroselinum crispum
129 herba brassica silvatica Cynanchum acutum, Marsdenia erecta
130 herba basilisca Ocimum basilicum?
131 herba mandragora Mandragora officinarum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes: #De Vriend (1984) pp. 286-328; #Pradel-Baquerre (2013) pp. 523-552
  2. Suzanne Amigües, "Des Plantes nommées moly" in Journal des savants (1995) no. 1 pp. 3-29

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones Latinae
  • c. 1481 : Incipit Herbarium Apuleii Platonici ad Marcum Agrippam. [Romae] Textus
  • 1543: Apuleius Platonicus De viribus herbarum ad veterum exemplarium fidem magna diligentia excusus. Parisiis: apud Petrum Drouart (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
  • 1788 : Ioannes Christianus Gottlieb Ackermann, ed., Parabilium medicamentorum scriptores antiqui. Norimbergae: Monath (Textus apud Google Books)
  • 1927 : Ernestus Howald, Henricus E. Sigerist, edd., Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei Herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. Leipzig: Teubner, 1927. (Corpus medicorum latinorum, 4) Textus
Editiones fac-simile
  • R. T. Gunther, ed., The Herbal of Apuleius Barbarus, from the early twelfth-century manuscript formerly in the Abbey of Bury St Edmunds (MS Bodley 130). Oxoniae: Roxburghe Club, 1925
  • F. W. T. Hunger, ed., The Herbal of Pseudo-Apuleius, from the ninth-century manuscript in the abbey of Monte Cassino (Codex Casinensis 97) together with the first printed edition of Joh. Philippus de Lignamine (editio princeps, Romae 1481) both in facsimile, described and annotated. Lugduni Batavorum: Brill, 1935
  • Hans Zotter, ed., Antike Medizin. Die medizinische Sammelhandschrift Cod. Vindobonensis 93 in lateinischer und deutscher Sprache. 2a ed. Graecii: Akademische Druck- und Verlagsanstalt, 1986 (= Interpretationes ad codices, 2). ISBN 3-201-01308-0
Versiones
  • Kai Brodersen, interpr., Apuleius, Heilkräuterbuch = Herbarius. Wiesbaden: Marix, 2015. ISBN 978-3-7374-0999-5 (Latine, Theodisce)
  • H. J. De Vriend, ed., The Old English Herbarium and Medicina de quadrupedibus. Londinii: Oxford University Press, 1984. (Early English Text Society, original series, 286)
  • Mylène Pradel-Baquerre, Ps.-Apulée, ”Herbier”, introduction, traduction et commentaire. [Dissertatio universitatis Montispessulanensis, 2013.] Textus
Eruditio
  • Hermann Köbert, De Pseudo-Apulei herbarum medicaminibus (Bayreuth: L. Ellwanger, 1888. Kgl. bayerische Studienanstalt in Bayreuth: Programm am Schlusse des Jahres 1887/1888) Textus

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Herbarium spectant.