Lucius Apuleius
Vide etiam paginam discretivam: Apuleius (discretiva)
Obitus: 170; Karthago
Patria: Roma antiqua
Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africae natus, anno circiter 180 mortuus), scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse.
Opera Apuleii[recensere | fontem recensere]
Apuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant:
- De deo Socratis
- De mundo
- De Platone et eius dogmate
- Florida
- De magia sive Apologia
- Metamorphoses vel Asinus aureus
De magia[recensere | fontem recensere]
Floridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.
Nexus interni
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 514-528
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vide Lucius Apuleius apud Vicifontem. |
| Vide Lucius Apuleius in Victionario. |