Filipendula ulmaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Filipendula-ulmaria.JPG
Filipendula ulmaria

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Genus : Filipendula 
Species : F. ulmaria 
Filipendula ulmaria 
(L.) Maxim.  

Filipendula ulmaria (binomen post Carolum Linnaeum a Carolo Maximowicz statutum),[1] Latine et Graece oenanthe οἰνάνθη,[2] Latinitate recentiori regina prati sive ulmaria,[3] est planta medicinalis et condimentaria perennis generis Filipendulae et familiae Rosacearum, quae naturá per Europae maximam partem Asiamque borealem usque ad Siberiam crescit. In America Septentrionali introducta est.

Flores parvulae candidae odorem gratum et fortissimum praebent. Flores interdum in cervesiam, saepissime in medum (hydromeli Europaeum priscum) ad fermentationem adiuvandam saporemque temperandum iniectae sunt; e quo usu nomina Anglicum meadowsweet, Theodiscum Mädesüß, Danicum mjødurt, aliaque nonnulla derivantur.[4] Flores foliaque olim in domibus spargebantur ut gaudium provocarent.[5] Haec planta est origo pharmaci aspirini.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. #Linnaeus (1753); #Maximowicz (1879)
  2. #Theophrastus; #Plinius; #Dioscorides; A. C. Andrews, "Index of plants" in W. H. S. Jones, Pliny: Natural History, books XXIV-XXVII (Cantabrigiae Mass., editio recensa, 1980) pp. 485-557, vide p. 527.
  3. "ulmaria sive regina prati": #Parkinsonus (1640)
  4. #Hegi (1923); #Moe et Oeggl (2014)
  5. #Gerard (1597)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Triphragmium ulmariae folium mactat.
Filipendula ulmaria in valle Wharfe fluminis iuxta Conistone Isuriae floret.
Fontes antiquiores
Lexicographica
Eruditio
  • Maud Grieve; Hilda Leyel, ed., A modern herbal (Londinii: Jonathan Cape, 1931) p. 974 ("Meadowsweet")
  • Gustav Hegi, Illustrierte Flora von Mitteleuropa vol. 4 fasc. 2 (Monaci: Lehmann, 1921-1923) pp. 971-974
  • Carolus Maximowicz in Trudy Imperatorskago S.-Peterburgskago Botaničeskago Sada vol. 6 fasc. 1 (1879) p. 251
  • Dagfinn Moe, Klaus Oeggl, "Palynological evidence of mead: a prehistoric drink dating back to the 3rd millennium B.C." in Vegetation History and Archaeobotany vol. 23 (2014) pp. 515-526

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Filipendula ulmaria" apud Plants for a Future • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Filipendulam ulmariam spectant.