Latinitas bona

De herba vettonica liber

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De herba vettonica titulus est libelli qui in manuscriptis Antonio Musae, medico Augusti, adscriptus est et Marco Agrippae, amico Augusti, dicatus. De vero nomine scriptoris eruditi dubitant. Opus servatur iuxta Herbarium falso Apuleio adscriptum; ambo videntur saeculo IV vel V scripta fuisse.

In hoc libello circa 30 medicamenta describuntur, pro multis affectionibus corporis adsumenda, herbam vettonicam seu betonicam includentia, ut per exemplum:

Ad eos qui cibum continere non possunt et reiciunt. Vettonicae dragmas quattuor, mellis decocti uncia: pastillos ex eo facito IV, ex quibus pastillum unum gluttiat et aquae calidae quiatos II bibat.
– Antonius Musa, De herba vettonica liber, 20

Praeter textum Latinum exstat et versio Anglosaxonica libri De herba vettonica, in versionem Herbarii pseudapuleiani ut capitulum primum inclusa.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. edd. Ernestus Howald, Henricus E. Sigerist. Lipsiae: Teubner, 1927. (Corpus medicorum latinorum, 4).
  • The Old English Herbarium and Medicina de quadrupedibus ed. Hubertus Ioannes de Vriend. Londinii: Oxford University Press, 1984. (Early English Text Society, original series, 286.)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.