Helena (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Helena (discretiva)

Helena a Menelao capta (e museo Lupariensi)

Helena (Graece Ἑλένη) est tragoedia quam Euripides circa annum 412 a.C.n. docuit. Ad eandem trilogiam pertinebat atque Andromeda et iam anno 411 a.C.n. Aristophanes utramque tragoediam in Thesmophoriazusae parodice irridebat. Hac in tragoedia Helena minime Troiam petivit, sed in Aegypto belli tempus egit.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Iam Homerus in Odyssea Helenam cum marito Menelao post Troiam captam iter in Aegyptum fecisse canebat; at Herodotus[1] testimonium sacerdotum Aegyptiorum invocabat adseverantium Paridem cum Helena ad regni litus invitos adpulisse et regem Proteum res a viro Troiano hospitum iure calcato furatas quas secum vehebat, quibus et pulcherrima mulierum inerat, in Aegypto retinuisse. Ita Helenam Troiana moenia numquam vidisse credebant[2]. Inventio vero Helenae 'phasmatis' quod Paridem Troiam secutum esset poetae Stesichoro[3] e Platonis testimonio[4] vulgo tribuitur. Quam fabulam secutus Euripides ex Helena feminam sanctam atque ad instar Penelopae marito, quem septimum iam decimum annum exspectabat, fidelem effecit[5] quamquam in multis aliis tragoediis eam probris et contemptu oneravit[6]. Hanc stupendam mutationem iam anno priore in Electrae fine[7] praenuntiarat.

Structura actionis Helenae tam similis est Iphigeniae in Tauris quam ante biennium docuit Euripides ut Fridericus Schroeder utriusque tragoediae argumentum ita summatim descripseritː

Quarum fabularum argumenta simillima esse homines doctos non fugit. In utraque enim femina a barbaro rege exteris viris infesto procul a patria invita retineturː quae cum iam de salute desperet, propinquum amicissimum obiisse suspicata, hic subito comparet; atque postquam paulisper quomodo perniciem effugerent deliberaverunt, rege callide decepto, fuga salutem petunt a sociis in spelunca orae abditis adiuti. Denique cum fuga nuntiata rex eos iam persecuturus sit comparet deus qui a rege postulat ut deorum voluntatem secutus hostes persequi desistat."[8]

Illa fabula parum tragica plerumque visa est, dramatica potius mythistoriae instar atque etiam nonnumquam comica. Politice pacis causam agebat Euripides absurditatem belli pro vana mulieris imagine gesti demonstrans.

Personae[recensere | fontem recensere]

Actio in insula Pharo ante Protei mortui regis palatium agitur. Flumen Nilus et Protei tumulus conspicui sunt.

Summarium[recensere | fontem recensere]

  • Prologusː Helena spectatores certiores facit cur ad Protei tumulum decurreritː nam a deo Herma ante bellum Troianum rapta et in Aegyptum transvecta dum imaginem aeream Hera in eius locum substituit verae Helenae possessione Paridem frustrare cupiens, multos iam annos salutem a marito Menelao exspectat. Quamdiu Proteus vivebat tranquilla erat, nunc vero eius filius Theoclymenus Helenam ad matrimonium cogere conatur. Tum Teucer qui postquam a patre Salamine eiectus est Theonoae oraculum consultum illuc venit Helenam adspicit et ob similitudinem cum exsecrata Menelai uxore primum odio corripitur. Nihilominus de rebus Troiae interim gestis et propinquorum fato eam certiorem facitː Menelaum et uxorem in mari perisse vulgo credi adfirmat. Helena invicem nihil de se revelat sed eum hortatur ut quam celerrime fugiat quia rex Theoclymenus si quos Graecos homines ceperit eos interficere solet.
  • Parodos[9]ː alternis strophis Helena et ancillarum chorus fatum Menelai et aliorum propinquorum (Ledae matris quae se suspendit et mortuorum fratrum Castoris et Pollucis) lamentantur necnon ipsam infelicem Helenam miserantur quae procul a patria exsul sinistra fama quamvis insons per orbem laceratur.
  • Primum episodiumː chorus Helenam in palatium sequitur quae oraculum de morte mariti consulere decrevit. Tum Menelaus laceris vestibus intrat. Spectatoribus se nave tempestate fracta nuntiat vix cum paucis comitibus ad litus pervenisse quos ubi terrarum esset nescius in antro prope mare cum uxore Helena occultatos reliquit ad terram incognitam per se explorandam. Palatio adpropinquat et in anum incidit quae de regis ferocitate erga Graecos eum certiorem facit ac simul Helenam Iovis filiam nunc solam domi esse atque iam ab initio belli ibi habitasse. Stupens feminas homonymas fieri posse secum volutat Menelaus. Mox ipsa Helena procedit et Menelaum agnoscit. Quamquam mira similitudine conturbatus Menelaus vanam uxoris imaginem e Troia secum reduxisse credere recusat. Iam acerbe flente Helena abiturus erat cum senex servus ex antro a comitibus missus ei nuntiat uxorem in auras evanuisse dicentem officium fati se complesse atque nunc ad patrem caelum redire. Tunc demum coniuges gaudio exultantes sese amplectuntur dum senex aegre ferens quod tot labores vanam ob imaginem tolerassent vatum artem qui veritatem ignorassent vituperat[10] et de sinceritate dei dubitat[11]. Ad antrum redit et coniuges effugium quaeruntː Helena marito persuadet ut Theonoen sacerdotem, regis sororem, precibus adirent ne praesentiam Menelai fratri detegeret. Apud Theonoen igitur causam agunt quae pietatem erga patrem et iustitiam causae fratris libidini praevertit; vera Aegyptia sacerdos ostenditur quae animarum immortalitatem docet ut iam antea Herodotus in Historiis[12] rettulerat. Deinde strategema excogitat Helenaː mortuum in mari maritum regi nuntiatura maritimo funere eum honorare velle simulabit spe navis ita accipiendae. Menelaus, qui regi ignotus erat, nautam naufragum aget, mortem sui regis testificantem.
  • Primum stasimonː chorus absurditatem bellorum canit quoniam tot mortales gloriam quaerentes vanae imaginis gratiae vitam dederunt.
  • Secundum episodiumː cum Theoclymenus a venando redit, Menelaus et Helena comoediam inter se concinnatam ei agunt. Postquam nuntio (revera Menelao) persuadere frustra conatus est ut sine Helena maritimos ritus perficeret, tandem Theoclymenus omnibus postulatis consentit eo magis quo Helena statim post funus eius uxor fore pollicetur.
  • Secundum stasimon[13]ː chorus hymnum ad Magnam Matrem eandemque Demetrem canit quomodo Iove hortante Gratiae et Musae et Venus eam ob raptam filiam maestam hilarare potuerint. Fortasse Helenae calamitates e peccato erga Magnam Matrem oriuntur?
  • Tertium episodiumː Theonoe Menelai mortem fratri confirmavit qui navem cum oboedientibus nautis Helenae praebet.
  • Tertium stasimonː chorus reditum in Laconiam et ferias ibi celebratas (Hyacinthia) evocat. Simul Dioscuros precatur ut sorori suae bonam famam reddant quoniam advenam in Asiam non secuta sit.
  • Exodosː Aegyptius nauta e nave deiectus, cui piscator saluti fuit, adveniens regi narrat quomodo Graeci viri in antro occultati navem occuparint atque nautas expulerint. Ira correptus Theoclymenus mendacem sororem interfecturus est cum Dioscuri, dei ex machina, e caelo venientes omnia ista eventa Iovis consilio accidisse patefaciunt. Tum rex sedatus voluntati deorum obtemperat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae II.112-120.
  2. Haec omnia excogitasse videntur homines qui Helenam velut deam colebant ne scortum adorarent.
  3. in poemate Palinodia inscripto, hodie deperdito.
  4. Phaedrus 243a.
  5. Ingrid E. Holmberg, "Euripides' Helen: Most Noble and Most Chaste", The American Journal of Philology, 1995ː 19-42
  6. In primis in Oreste et Troadibus.
  7. Versus 1280-3.
  8. Fridericus Schroeder, De iteratis apud tragicos graecos (Argentorati, 1882), 88–89.
  9. C. W. Willink, "The Parodos of Euripides' Helen (164-90)", The Classical Quarterly, 1990ː 77-99
  10. Versus 744-57.
  11. Versus 711-2ː Ὦ θύγατερ, ὁ θεὸς ὡς ἔφυ τι ποικίλον καὶ δυστέκμαρτον
  12. II.123ː Πρῶτοι δὲ καὶ τόνδε τὸν λόγον Αἰγύπτιοι εἰσὶ οἱ εἰπόντες, ὡς ἀνθρώπου ψυχὴ ἀθάνατος ἐστί.
  13. Cecil Paige Golann, "The Third Stasimon of Euripides' Helena", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1945ː 31-46. L. A. Swift, "How to Make a Goddess Angry: Making Sense of the Demeter Ode in Euripides’ Helen", Classical Philology, 2009ː 418-438.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]