Ion (Euripides)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Ion (discretiva)

Hermes nuntius in agora Thasiorum pictus (e museo Lupariensi)

Ion (Graece Ἴων) est tragoedia quam Euripides circa annum 414 a.C.n.[1] docuit. Inter tragoedias ad patriam glorificandam scriptas numeratur quia Athenienses Ionum metropolis esse videri volebant. An Sophocles idem argumentum in deperdita tragoedia Creusa inscripta tractaverit incertum est. Ut Helena et Iphigenia in Tauris, quae circa idem tempus scriptae sunt, Ion inter fabulas Euripideas numeratur quas critici ob multas et subitas Fortunae commutationes atque faustum exitum 'dramata mythistorica' appellare solent.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Multa in hac fabula (nec mirum in tali poeta) novavit Euripides etiamsi fortasse ante eum et Sophocles nonnulla reformavit. Nam ante quinti saeculi secundam partem Ion merum nomen in Hesiodicis genealogiis erat quae gentium Hellenicarum divisionem spectabant. Tres filios Helleni heroi fuisse volebant, Dorum et Aeolum et Xuthum qui et ipse Ionem et Achaeum genuit. Ita Aeolorum, Ionum, Dorium, Achaeorum eponymos mythicos crearant qui tamen veri heroes non erant[2]. Quinto saeculo poetae Athenienses genealogiam istam mutaverunt ne origine ex alienigena ducendà[3] autochthoniam suam fabulis adseveratam, hoc est gentis sinceritatem, polluerentː ita apud Euripidem Ion non Xuthi verus filius esse invenitur sed dei Apollinis et reginae Atheniensis Creusae. Nam matrimonium inter ducem adversus Euboeos Atheniensibus auxilio venientem et filiam regis Erechthei excogitavit. Item genealogiam Hesiodicam iterum perturbat cum Athena dea Dorum et Achaeum futuros filios Xuthi et Creusae praenuntiat[4]. Non omnes novitates a posteris receptae suntː exempli gratia Euripides e Xutho et Creusa regem et reginam Atheniensium facit et Ion eis successurus est[5]. Numquam tamen eorum nomina in veris regni fastis leguntur[6] nec Ion apud historicos qui eum memorant quicquam aliud quam stratarchus ('praetor') dicitur[7]. Quocirca poeta longum prologum in Hermae ore posuit quo spectatores certiores fiant quid agaturː nova enim fabula erat et persona Ion famam suam Euripidi debet qui eum iuvenili gratia instruxit quam multos post annos Augustus Gulielmus Schlegel Germanice frustra imitari voluit (1802).

Personae[recensere | fontem recensere]

Res Delphis geruntur, pro templi penetralibus.

Summarium[recensere | fontem recensere]

  • Prologusː Hermes spectatoribus narrat quomodo iamdiu abhinc deus Apollo Atheniensem principissam Creusam in antro prope Athenas vi stuprarit. Quae infantem illegitimum in eodem antro quo stuprata erat moriundum reliquit. At Hermes Apollinis fratris iussu infantem Delphos transtulit ubi a Pythia misericorditer nutritus est qui dei fidelis famulus fieret. Interim Creusa Athenis alienigeno Xutho nupserat nec liberos quamvis volentes gignebant. De qua sterilitate oraculum consultum Delphos nunc veniunt. Apollo autem hoc strategema invenitː Xutho respondebit filium iam habere scilicet adulescentem quem ante templum inveniet atque sperat Creusam proprium filium postea sponte sua cogniturum. Ita adulescens regiae stirpi ad quam pertinebat reddetur et Ion appellabitur atque Asiae pars ex eo nominabitur. Sequitur futuri Ionis monodia qui matutinam purgationem circa templum absolvit et almum deum Apollinem laudat.
  • Parodosː ancillarum Atheniensium chorus intrat. Pulchritudinem templi mirantur, picturas et sculpturas enumerantes.
  • Episodium primumː ab adveniente Creusa Ion quaerit unde veniat quoque nomine appelletur. Respondet Erechthei filiam Creusam se esse atque de huius regis gestis parumper loquuntur. Mox de sterilitate deum consultum cum marito Delphos petisse fatetur atque insuper amicae cuiusdam tribulationes narrat quae ab Apolline vi stuprata fetum illegitimum clam patre deseruit. De cuius infantis fato deum interrogare cupit qui circiter eadem aetate fuisset atque Ion si vixisset[8]. Negat Ion fas esse deum interrogare de eo quod occultare cupit[9]. Xuthos tunc appropinquat et Creusa silentium a Ione poscit. Maritus in templum ad oraculum intrat dum uxor bonum eventum precatura secedit. Ion solus relictus et Creusae verbis perculsus peccata a deis commissa meditaturː si coram humanis iudicibus rationem reddere cogerentur omnes thesauri in templis custoditi ad multas solvendas non sufficerentǃ[10]
  • Stasimum primumː cantando chorus beatam vitam hominum qui liberos genuerunt laudat atque hoc idem dominis suis optant. Simul Creusae verbis perculsae negant homines quos mortales feminae a deis inseminatae pepererunt umquam beatos fuisse audisse.
  • Episodium secundumː cum e templo exit Xuthos Ionem ut filium salutat atque eum amplecti cupit. Adulescens primum eum insanire credit sed cum verba dei cognovit de sinceritate Apollinis se dubitare non decere existimat. At matrem ignotam magis desiderat quam Xuthos puellam a se stupratam esse conicit tum cum adhuc adulescens Delphis Bacchanalibus et ebrietati sese dederat. Praeterea Ion metuit ne Athenienses adulescentem ex incerta matre et alienigeno patre natum in regiam domum intrantem aegre ferant, qui autochthonia sua gloriari solent. Delphis manere mavult. Ridens eius timores refutat pater atque convivium parare constituit filium velut hospitem celebraturus. Simul nomen Ion hoc est 'euntem' ei indit quia primus e templo exeunti occurrisset.
  • Stasimum secundumː chorus qui omnia audivit maeret et novam dominae calamitatem deplorat quae filium ignotae feminae in suam domum recipere debebit. Proditorem esse Xuthum existimat et eius mortem exoptat qua ignominia externae dominationis ab Athenis arcebitur.
  • Episodium tertiumː Creusa cum sene olim apud Erechtheum paedagogo rediens et quod Apollo marito responderit et quod ille fecerit a choro cognoscit. Dolum statim suspicatur senex. Nonne Xuthus sterilitatem uxoris nosse et multos abhinc iam annos filium e Delphica muliere gignere potuit quem nunc fraude repetit ut eum successorem regum Atheniensium faciat ? Creusae suadet ut maritum et eius filium quam celerrime veneno aut gladio de medio tollat antequam ab eis ipsa interficiatur. Hoc novo sortis ictu confecta Creusa lamentationem orditur et quomodo iam olim a deo tradita sit revelat. Postquam omnia rescivit paedagogus ira excandescens eam hortatur ut Apollinis templum incendat aut maritum necet. Negat Creusa ob longum amorem communem Xuthum interficere velle. Ionis igitur mortem per venenum efficiendam praeparant.
  • Stasimum tertiumː chorus Hecaten precatur ut dominae strategema bene succedat neve alienigenae Athenis rerum potirentur. Virorum in amoribus impietatem acriter vituperant quibus mulieres praestare solent.
  • Episodium quartumː nuntius e convivio pavens ad chorum accurrit. Insidiae detectae sunt et Creusa morte damnata est. Nam vetus paedagogus effecit quidem ut vinum convivarum in pocula effunderet et venenum in Ionis poculum occulte deiiceret, sed subito unus e convivis obscenum verbum emisit et Ion quod vinum in poculis haberent omnes humum diffundere iussit atque iterum de novo pocula impleri. Columbae quaedam tentorium tum intravere et humorem humi iacentem bibere coeperunt. Quae vinum ubi steterat Ion bibit subito moritur. Adulescens venenum suspicatur et senem torqueri iubet qui omnia fatetur. Ac nunc Creusam quaerunt de ea supplicium sumpturi.
  • Stasimum quartumː Chorus mortem imminentem tam suam quam dominae Creusae pavide deplorat.
  • Exodosː Creusa fugiens et trepida chorum adit atque quo fugiat quaerit. "Quo nisi ad aram dei?", respondent. Cum comitibus iratus Ion advenit atque queritur quod antiquum asyli ius non minus scelestis hominibus quam innocentibus iniuste accusatis valeat[11]. Tum Pythia ab Apolline missa e templo exit atque fiscinam Ioni tradit et eum hortatur ut matrem potius quaerat quam irae indulgeat. Etenim in ista fiscina olim eum infantem inventum esse quae indicia originis contineat unde mater cognosci fortasse posset. Creusa fiscinam statim agnovit atque filium laeta amplecti cupit cuius originem ex Apolline patre detegit. Ion primo eam repellit atque veritatem dictorum probare decernit. Creusa vestes et ornamenta in fiscina sine errore describere valet[12]. Perculsus adulescens oraculum denuo consulere vult utrum Xuthi an dei filius sit. Tum Athena velut deus ex machina e caelo descendit atque omnia Creusae verba in Apollinis nomine confirmat. Simul praeclarum eius fatum (eius quattuor filii quattuor tribus Athenienses condent et eius nepotes colonias in Ioniam deducent) praenuntiat atque eos hortatur ut Athenas quam celerrime contenderent nec veritatem de paternitate Ionis Xutho patefacerent. Ita omnes beati erunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gunther Martin, "On the date of Euripides' Ion", The Classical Quarterly, 2010ː 647-651
  2. Hesiodus, fragmentum 7. Cf Herodotum VII.94.
  3. versus 290ː Οὐκ ἀστός, ἀλλ' ἐπακτὸς ἐξ ἄλλης χθονός et 294ː Καὶ πῶς ξένος σ' ὢν ἔσχεν οὖσαν ἐγγενῆ?
  4. Versus 1589-93ː Ξούθῳ δὲ καὶ σοὶ γίγνεται κοινὸν γένος, Δῶρος μέν, ἔνθεν Δωρὶς ὑμνηθήσεται πόλις κατ' αἶαν Πελοπίαν· ὁ δεύτερος Ἀχαιός, ὃς γῆς παραλίας Ῥίου πέλας τύραννος ἔσται
  5. Talia sunt verba Athenae (versus 1571-4)ː Λαβοῦσα τόνδε παῖδα Κεκροπίαν χθόνα χώρει, Κρέουσα, κἀς θρόνους τυραννικοὺς ἵδρυσον. Ἐκ γὰρ τῶν Ἐρεχθέως γεγὼς δίκαιος ἄρχειν τῆς γ' ἐμῆς ὅδε χθονός, = "Duce hunc filium, Creusa, in Cecropiam terram atque in regium thronum eum colloca. Ut qui ex Erechthei progenie ortus est, eum in terra mea dominari decet". Iam versu 578 Xuthus Ioni dicebatːοὗ σ' ὄλβιον μὲν σκῆπτρον ἀναμένει πατρός ="[Veni Athenas] ubi patris beatum sceptrum te exspectat".
  6. Hyginus, Fabulae 48.
  7. Herodotus VIII.44. Aristoteles, Athenarum constitutio III.2
  8. Tunc similitudo condicionis suae adulescentis menti occurritː Οἴμοι· προσῳδὸς ἡ τύχη τὠμῷ πάθει. (versus 359).
  9. Versu 373ː Τῷ γὰρ θεῷ τἀναντί' οὐ μαντευτέον.
  10. Versus 442-7ː Πῶς οὖν δίκαιον τοὺς νόμους ὑμᾶς βροτοῖς γράψαντας, αὐτοὺς ἀνομίαν ὀφλισκάνειν; Εἰ δ' οὐ γὰρ ἔσται, τῷ λόγῳ δὲ χρήσομαι δίκας βιαίων δώσετ' ἀνθρώποις γάμων, σὺ καὶ Ποσειδῶν Ζεύς θ' ὃς οὐρανοῦ κρατεῖ, ναοὺς τίνοντες ἀδικίας κενώσετε. = Quomodo iustum esse potest vos qui leges hominibus scripsistis iniustiae ita ipsos convinci? Non fiet quidem et meris verbis utarː at si de vi in stuprando poenas hominibus dabitis tu et Posidon et Iupiter qui in caelo regnat, damnis solvendis vacua templa facietis.
  11. Versus 1314-9ː τοὺς μὲν γὰρ ἀδίκους βωμὸν οὐχ ἵζειν ἐχρῆν, ἀλλ' ἐξελαύνειν· οὐδὲ γὰρ ψαύειν καλὸν θεῶν πονηρὰν χεῖρα· τοῖσι δ' ἐνδίκοις ἱερὰ καθίζειν, ὅστις ἠδικεῖτ', ἐχρῆν· καὶ μὴ 'πὶ ταὐτὸ τοῦτ' ἰόντ' ἔχειν ἴσον τόν τ' ἐσθλὸν ὄντα τόν τε μὴ θεῶν πάρα
  12. Inter quae sunt aurei serpentes ad Erichthonii fabulam alludentes, autochthoniae pignus. Cf Bernadette Morin (2009) et Melissa Müller, "Athens in a basketː naming,objects, and identity in Euripides' Ion", Arethusa, 2010ː 365-402.

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]