Stesichorus
Stesichorus fuit poëta lyricus, unus novem poetarum lyricorum natus Himerae in oppido Graeco in Sicilia.[1] Floruit saeculo sexto a.C.n. Materia suorum carminum lata est ex heroicis gestis et pacta in verbis gravibus vatinicisque.
Clarissimum carmen Stesichori fuit illud 'palinodos' de Helena ad Aegyptum rapta.[2] Fama est Stesichorum cecinisse Helenam ad Troiam raptam in Homeri modo, tunc desubito poëtam ab numine Helenae factum esse caecum; ast denuo canentem de Helena apud Aegyptos, oculos denuo vidisse. Carmen laudatur a Platone, dialogo cuius titulus est Phaedrus, 243a. Isocrates etiam de hoc carmine memorat.
Longum carmen de Geryone scripsit.[3] Aliud tractat de Iocaste et filiis; titulus est fortasse Syotherae.[4]
Carmina Stesichori fabulas narrant, sed non sunt carmina epica quod metrum non est hexametrum. Ut videtur, omnia carmina formam triadicam habent, per strophas, antistrophas, et epodas. Dialectum est Doricum.
E carminibus Stesichori, nos in moderno tempore lectores pauca fragmenta habemus.