Latinitas nondum censa

Salamis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Salamis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°57′56″N 23°29′35″E
Numerus incolarum: 39 220
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Insulae

Geographia

Superficies: 95 chiliometrum quadratum
Vide etiam: Salamis (discretiva).

Salamis (-īnis f.; Graece Σαλαμίς; Neograece Σαλαμίνα) est insula et demus Graeciae, cuius locus medius est oppidum eiusdem nominis. Salamis ad Insulas Saronicas pertinet; quoad administrationem pars est regionalis Insularum unitatis in regione Attica. Nomen "Salamis", ut credebant antiqui, a nympha Salamine derivatum est, quam deus Poseidon huc rapuit; ex ea genuit Cychreum conditorem urbis Salaminis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Insula iam nota est in Iliade carmine Homerico: in catalogo navium poëta docet heroem Aiacem a Salamine duodecim naves Troiam duxisse militesque suos iuxta Atheniensibus posuisse.[1] Saeculo VI a.C.n. autem, bello inter Megaram Athenasque exorto, Megarenses dixisse haec verba ab Atheniensibus ficta. Magarenses ipsi aliter cecinerunt, "Aiax naves duxit e Salamine, Polichna, Aegirussa, Nisaea, Tripodibus" urbibus Megaridis.[2]

In bello Graeco-Persico anni 480 classem Persicam iuxta Salamine nautae Graeci oppugnaverunt et omnino debellaverunt rege Xerxe ipso observante.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias 2.557-558.
  2. Aristoteles, Rhetorica 1375b30.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!