Proteus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aristaeus et Proteus Versaliis sculpti.

Proteus (Πρωτεύς) in mythologia Graeca est deus seu spiritus marinus. In mythologia Orphica, Proteus est unus e quinque deis maris maximi momenti (alii fuerunt Glauce, Triton, Phorcys, Amphitrite).[1] Mythographi miram dotem ei adsignabant ː ut voluerat sese in quodlibet animal aut vegetum vertebat vel etiam in ignem aut aliam rem. In litore Aegyptiaco versabatur tempore belli Iliaci et scriptores Graeci eum cum aliquo Pharaone Keten nomine adsimulabant.

In Odyssea[recensere | fontem recensere]

Quarto carmine Odysseae 'senex maris veridicus' (γέρων ἅλιος νημερτής) appellatus Proteus meridie phocis circumdatus in quodam litore insulae Phari dormire solebat. Cum autem Menelaus Troia rediens in illa insula ventis adversis iamdiu retineretur filia Protei Idothea, heroem miserata, ei suasit ut tribus fortibus electis viris sub phocarum pellibus laterent atque patrem suum iam dormientem firmiter comprehenderent nec amplexum laxarent cum se in varia monstra transmutaret. Ita fecerunt et Proteus coactus est eis ostendere quomodo deis volentibus in patriam redirent, simul mortem herois Aiacis et fratris Agamemnonis Menelao patefaciens necnon longinquam Ulixis captivitatem apud nympham Calypsum. Hanc fabulam poeta Graecus e litteris Aegyptiacis sumpsisse et Graece interpretatus esse videtur[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Argonautica Orphica, 338.
  2. Victor Bérard, adnotatio ad locum in editione Odysseae apud Collection des Universités de France.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!