Leda
Jump to navigation
Jump to search
Vide etiam paginam discretivam: Leda (discretiva)
Leda (Graece Λήδα) in mythologia Graeca est Thestii filia, Tyndarei Laconiae regis uxor, quacum Iuppiter, eam adamarens, in cygnum versus concubuit, cum iam antea e Tyndareo gravida esset. Expletis itaque legitimis mensibus, Leda duo peperit ova, ex quorum altero nati sunt Pollux et Helena, ex altero Castor et Clytemnestra.[1]. Fuerunt tamen qui dicerent veram matrem Helenae Nemesin fuisse, Ledam nihil nisi nutricem[2].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Carolus Stephanus, Dictionarium historicum, geographicum, poeticum, Geneva, M.D.C.LX, col. 1184.
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae I.33.7-8
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Imagines Ledae in Musaeo Iconographico Warburgiano
- "Sensual fresco discovered in ancient Pompeii bedroom" (19 Novembris 2018) apud Phys.org (de pictura murali Ledae cum cygno)
![]() |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |