Teucer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sagittarii Achaei statua quam iamdiu Teucri esse vulgo volunt.

Teucer vel Teucrus in mythologia Graeca est filius Telamonis Salaminiorum regis et Hesionae, Troiani regis Laomedontis filiae. Optimus sagittarius bello Troiano plerumque Aiacem, fratrem eodem patre natum, comitatur. Bello confecto quia fratre mortuo, solus redisset a patre regno expulsus Salaminem urbem in insula Cypro exsul condidisse narrabatur. Ita quinto saeculo a.C.n. Cypriorum rex Evagoras stemma genealogicum a Teucro repetebat[1]. Persona tragoediarum quoque est (Aiax Sophocleus et Helena Euripidea).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae I.3.2. Isocrates, Evagoras 15.

Praecipui fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Teucrum spectant.