Thoas Aetolus
Vide etiam paginam discretivam: Thoas (nomen)
Thoas (Graece Θόας) in fabulis Graecis est Andraemonis et Gorgae filius, Aetolorum rex, qui quadraginta naves ad Troiam duxit[1].
Procus Helenae fuit, ut Hesiodus dicit[2]. In Iliade Pirum occidit[3] et bonum consilium Achivis dat (XV 281). Neptunus specie Thoantis indutus ad Idomeneum alloquitur[4]. In Odyssea Ulisses incognitus Eumaeo fabulam narrat, quomodo ille cum Thoante et Ulisse explorationem faceret[5]. Ludorum, quae Achaei post mortem Achillis fecerant, particeps fuit[6] et in equo Troiano erat[7].
Post bellum ex Ilio Minervae imaginem extulit et domum advehit; in Amphissa Pausanias eam vidit[8]. Filiam eius Ulisses nupsit[9] Lycophron in Libyam et post in Illyriam a tempestatibus eum auferri dicit,[10] sed secundum Strabonem in Temesam [it] oppidum Bruttii venerat ibique habitabat.[11].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Homeri Ilias, II 644; Apollodori Bibliothecae epitome, 3, 12. Vel quindecim, ut in Hygini fabulis (97) dicitur.
- ↑ Catalogi mulierum fragmentum 198 (Merkelbach — West).
- ↑ IV 527—538.
- ↑ XIII 206—239.
- ↑ Odyssea, XIV 499.
- ↑ Quinti Smyrnaei Posthomerica, IV 563—592.
- ↑ Vergilii Aeneis, II 262, Quinti Smyrnaei Posthomerica, XII 341.
- ↑ Descriptio Graeciae, X 38, 5.
- ↑ Apollodori Bibliothecae epitome 7, 40.
- ↑ Lycophronis Alexandra, 1012 cum scholiis.
- ↑ Strabonis Geographia, VI 1, 5.
| ||||