Agapenor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Agapenor (Graece Αγαπήνωρ) in mythologia Graeca est rex Arcadiae, filius Ancaei et Iotidis.

Et Pseudo-Apollodorus et Hyginus illum unum e procis Helenae fuisse ferunt. Homerus quoque in Catalogo navium illius mentionem facit. Nam Poeta dicit illum "multos bellicosos Arcades" sexaginta navibus Troiam duxisse, quas illi Agamemnon dederat. Nomen eius nusquam inveniri potest in reliquis cantibus Homeri de proeliis ante Troiam, sed a Quinto Smyrnaeo Agapenorem inter heroes numeratur qui in equo Troiano latent.

Inter ludos funebres Achillis, saltu ante ceteros excelluit, accepitque a Thetide arma Cycni, filii Neptuni, quem Achilles, Bello Troiano ineunte,[1] occiderat.

A Pausania reditus illius a Troia sic narratur: tempestas Arcades in insulam Cyprum proicit, ubi Agapenor urbem Paphum condit, templum Veneri dicat, cultumque deae instituit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quintus Smyrnaeus (IV, 468).