Astyanax

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hector ad pugnam proficiscens ; Astyanax in sinu matris Andromachae sedet. Crater rubris figuris ex Apulia. IV saec. a.C.n.

Astyanax (Ἀστυάναξ = "urbis dominus", ita a troianis appellatus quia solus Hector Ilium tuebatur[1]) vel Scamandrios (Σκαμάνδριος[2], Σκάμανδρος ab ipso patre appellatus) in mythologia Graeca est filius Hectoris et Andromaches coniugis eius. Una e lepidissimis scaenis Iliadis exeunte carmine sexto Astyanactem patris ad proelium properantis galeam cristamque reformidantem et lacrimantem ostenditː tunc pater abiecta galea puerum manibus sustulit et osculatus est[3]. Troia capta a Graecis victoribus, adhuc filium Hectoris timentibus ne olim bellum renovaret, ex altissima turre praecipitatus est. Quod horrendum fatum et Euripides et Seneca in scaenam protulerunt. Maphaeus Vegius de Astyanacte poema conscripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. VI.402-3ː αὐτὰρ οἱ ἄλλοι // Ἀστυάνακτ’· οἶος γὰρ ἐρύετο Ἴλιον Ἕκτωρ.
  2. Ilias VI.402
  3. Iacoba de Romilly, Pourquoi la Grèce?, France Loisirs, 1993ː 31-2.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Ilias VI.399-404 et 466-484 necnon XXII.484-515 et XXIV.726-739.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!