Fridericus Kuhn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fridericus Kuhn anno 2006

Fridericus (Theod. Fritz) Kuhn (natus Bad Mergentheim die 29 Iunii 1955) vir publicus Theodiscus factionis Foederis 90/Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kuhn iuvenis in oppido Memmingen in Bavaria vixit et, postquam ibi gymnasium frequentavit, anno 1974 testimonium maturitatis accepit. Deinde Monachii et Tubingae litteris Germanicis et philosophiae studebat. Anno 1980 magister artium factus est et consiliarius doctus atque professor academiae privatae Stutgardiae operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Kuhn uxorem duxit atque duos filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kuhn primo sodalis SPD fuit, sed anno 1978 hanc factionem propter consilia Helimuti Schmidt cancellarii foederalis reliquit. Anno 1980 cum aliis factionem Viridum in Badenia-Virtembergia condidit. Annis 1984 - 1988 et 1992 - 2000 legatus ad senatum terrae hic fuit. A mense Iunii 2000 ad usque Decembrem 2002 Kuhn primo cum Renata Künast, deinde cum Claudia Roth praeses factionis viridum erat. Eo tempore legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Annis 2005 - 2009 praeses fractionis Viridum in parlamento Germanico erat. Dehinc ad mensem Februarium 2012 praeses vicarius fractionis erat. Die 21 Octobris 2012 praefectus urbis Stutgardiae electus est primus suae factionis caput terrae foederalis regnaturus[1]. Magistratum die 7 Ianuarii 2013 iniit et eodem die Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]