Catharina Göring-Eckardt

E Vicipaedia
Wikidata Catharina Göring-Eckardt
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Göring-Eckardt: imago
Catharina Göring-Eckardt: imago
Nativitas: 3 Maii 1966; Friedrichroda
Patria: Res publica Democratica Germanica, Germania
Nomen nativum: Katrin Dagmar Eckardt
Catharina Göring-Eckardt, 2009

Catharina Göring-Eckardt (nata die 3 Maii 1966 Friedrichrodae in Thuringia) est femina politica Germanica Viridium partis .

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Göring-Eckhardt Lipsiae theologiae studebat, sed non studium finivit, quod anno 1989 cum aliis inter res novas Rei publicae Democratica Germanica Foedus 90/Virides factionem condidit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Göring Eckardt pastori protestantico nupsit atque duos filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Göring-Eckhardt ab anno 1998 legata Dietae Foederalis Germaniae est. Anno 2005 etiam vicaria praeses electa est et adhuc hunc honorem tenet. Die 10 Novembris 2012 nuntiatum est, Göring-Eckardt una cum Georgio Trittin candidata prima Viridum electionis Dietae Foederalis anno 2013 futuram esse[1]. Sed comitiis diei 22 Septembris 2013 Factio Viridum victa est. Göring-Eckardt tamen legatus ad parlamentum Germanicum manet[2]. Die 8 Octobris una cum Antonio Hofreiter etiam praeses legatorum Viridum creata est[3]. Anno 2017 iterum legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Göring-Eckardt spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]