Cem Özdemir

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Cem Özdemir
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Decembris 1965; Bad Urach
Patria: Turcia, Germania

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the German Bundestag, member of the German Bundestag
Munus: Politicus

Consociatio

Memoria

Laurae: Orden wider den tierischen Ernst
Cem Özdemir anno 2010

Cem Özdemir (natus die 21 Decembris 1965 in oppido Bad Urach Badeniae-Virtembergiae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridum est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Parentes Özdemir e Turcia in Germaniam venerunt, ubi Cem natus est. Uxorem ducit atque duos liberos habet.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Özdemir 16 annos natus scholam finivit et tirocinium educatoris fecit. Anno 1983 civis Theodiscus factus est. Deinde in academia Reutlingen paedagogiae sociali studebat. Ab anno 1987 educator et diurnarius operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Özdemir, qui ab anno 1981 sodalis factionis Viridum est, anno 1994 primo legatus ad Dietam Foderalem Germaniae electus est et ad usque annum 2002 mansit, cum propter crimina repuntundarum pecuniarum allata se die 26 Iulii a parlamento recederet. Quamquam eo anno iterum electus est, mandatum non accepit. Anno 2004 legatus ad Parlamentum Europaeum electus est et ad usque 2009 mansit. Anno 2008 una cum Claudia Roth praeses factionis sua electus est. Anno 2009 frustra candidatus legati Dietae Foederalis erat. Anno 2013 iterum legatus ad parlamentum Germanicum electus est[1] atque die 19 Octobris iterum, sed nunc una cum Simona Peter praeses factionis creatus est[2].Özdemir et anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]