Geographia Atropatenae

E Vicipaedia
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Topographia Atropatenae

Geographia Atropatenae est studium locorum atque regionum Atropatenae, praecipue de fluminibus, montibus, vallibus, planitiis. Tota Atropatene terrestrium limitum longitudo 2648 chiliometrorum quorum Armenia 1007, Irania 756, Georgia 480, Russia 390 et Turcia 15 constituit. Litora se per 800 chiliometra tendunt et maximae longitudinis area in Atropatenica Maris Caspii sectione 456 chiliometrorum est.[1]

Chinalugum (Atropatenice Xınalıq) historiam 5000 annorum habet et inter antiquissimos locos in mundo est.
Mons Quinque Digitorum situs in Abserone (Atropatenice Abşeron), in Atropatene, est.

Atropatenicum territorium 400 chiliometra e Septemtrione in meridiem et 500 chiliometra ex occidente in orientem patet.[1] Tria iuga montium Maior Minorque Caucasus et Talysum (Atropatenice Böyük Qafqaz, Kiçik Qafqaz et Talış proprie) sunt. Maximum Atropatenicum cacumen mons Bazarduzu (4466 metra) (Atropatenice Bazardüzü), dum infimus locus in Caspio mari (–28 metra) est. Fere dimidium omnium terrestrium vulcanorum luteorum in Atropatene densatur.[1]

Principales aquae fontes aquae superficiales sunt. Nihilominus, solum 24 ex 8350 fluminibus quam 100 metra longiora sunt.[1] Omnia flumina in Mare Caspium, quod civitati ab oriente adiacet, influunt. Maximus lacus Sarisu (Atropatenice; Sarısu) (67 chiliometra quadrata) et longissimum, et quoque transfinitimum, flumen Cyrus (Atropatenice Kür). Atropatenae quattuor principales insulae in Mari Caspio, quarum cuncta area circa triginta chiliometra quadrata est.[1]

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Atropatenae
Praecipitatio media (mm) Atropatenae
Temperaturae media (°C) Atropatenae

Climatis formatio in Atropatene praesertim Scandinavici anticyclonis gelidis Arcticis et Siberiani Mesasiatici anticyclonum temperatis aeriis massis afficitur. Respectu topiorum diversitati, aeriae massae dissimiles vias ad ingrediendum in civitatem habent. Caucasus Maior civitatem e directo gelidarum aeriarum massarum e septemtrionibus venientium pondere protegit. Quod clima subtropicale in plerisque civitatis radicibus montium et planitiebus format. Interea planities et radices magno radiationis solaris indice notantur.[2]

Undecim exsistentium zonarum climaticarum novem in Atropatene adsunt. Tam temperatura minima absoluta (-33 °C (-27.4 °F)) quam temperatura maxima absoluta (+46 °C (114.8 °F)) Dzulfa et Ordubado (Atropatenice: Culfa et Ordubad proprie) observatae sunt.notantur.[2] Maxima annua praecipitatio Lancarani (Atropatenice Lənkəran) (e 1600 ad 1800 mm) et minima in Abserone (Atropatenice Abşeron) (e 200 ad 350 mm) cadit.[3]

Natura et oecologia[recensere | fontem recensere]

Ex aspectu quaesiti aquae, Atropatene infra mundanam mediam cum circa 100 000 per annum aquae per km² est. Omnes magni aquae lacus structiles in Cyro (Atropatenice Kür) construuntur.[2]

Principales vegetalis varietatis areae in Atropatene terrae superiores Naxuanae (Atropatenice Naxçıvan) (60% specierum huc occurrit), planities inter Cyrum et Araxen (Atropatenice Kür et Araz proprie) (40%), Camelariotopia et Guba (Atropatenice Dəvəçi et Quba proprie) (Orientalis regio Caucasi Maioris) (38%), Caucasi Minoris sedes (29%), Gobustania (Atropatenice; Qobustan), Lancarani (Atropatenice Lənkəran) regio in monte Talyso (27%) et Abseronica regio (22%). Boreo-orientales Caucasi Maioris clivi, septemtrionales, boreo-orientales et orientales Caucasi Minoris clivi et mons Talysum immanes silvosae areae Atropatenicae putantur.[1]

Endemiae sunt circa 400 species plantarum (quarum circa 16 Caspiarum algarum species), septem reptilia et percae e quindecim speciebus et sex subspecies Gobiidarum. Plerique endemii aquae dulcis pisces ad Cypriniformes pertinent. Nihilominus sensu stricto endemia mammalia absunt. Praecipua biodiversitatis amissae causa in Atropatene naturalium ambituum deminutio est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Curtis, Glenn E. (1995). Armenia, Azerbaijan, and Georgia : country studies (1st ed.). Washington, D.C.: Federal Research Division. pp. 99-101. ISBN 0-8444-0848-4  (Anglice).
  2. 2.0 2.1 2.2 "Azerbaïdjan :: Le climat"  (Gallice)
  3. "Water Resources"  (Anglice).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad geographiam Atropatenae spectant.