Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gobiidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gobius niger (Stefano Guerrieri) 1.jpg

Classis : Actinopterygii 
Superordo : Acanthopterygii 
Ordo : Gobiiformes 
Familia : Gobiidae 
G. Cuvier, 1816
   
Subdivisiones: Subfamiliae
{{{subdivision}}}

Gobiidae sunt familia piscium ordinis Gobiiformium, una ex maximis piscium familiis, cui sunt plus quam 2000 species in plus quam 200 genera digestae.[1] Plurimae sunt parvae, plerumque minus quam 10 centimetra longae. Inter eas sunt nonnulla ex minimis orbis terrarum vertebratis, sicut Trimmatom nanus et Pandaka pygmaea, illo adulto minus quam 1 centimetrum longo, hic 9 millimetra longo (maximo 11 mm). Gobiidae egregie magnae plus quam 30 centimetra longae sunt. Omnes benthici sunt. Paucae hominibus pro cibo habentur, sed praeda piscium commercii magni momenti sunt, sicut Gadus, Melanogrammus aeglefinus, Lates calcarifer, et Pleuronectiformes. Aliquae gobiidae homines delectant pisces aquariorum, sicut species generis Ptereleotris subfamiliae Ptereleotrinarum. Phylogeneticae gobiidarum coniunctiones per data molecularia investigatae sunt.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Babka gymnotrachelus, species Benthophilinarum, olim subfamiliae validae
Neogobius fluviatilis et Ponticola kessleri, species Benthophilinarum, olim subfamiliae validae
Microgobius gulosus, olim species Gobiinarum
Pomatoschistus microps olim species Gobiinarum
Ptereleotris evides, species Ptereleotridae, olim familiae validae

Singularis morphologiae gobiidarum proprietas est pinnae pelvicae fusae ut suctus disciformis fiant, cum pinna dorsali echeneidarum pinnaque pelvica cyclopteridarum munere congruens, sed anatomice distinctus; quae similitudines ab evolutione convergente effectae sunt. Species huius familae, ut saepe videntur, suctu ad saxa et curalia adhaereant utuntur, atque in aquariis ad vitrea lacus latera etiam adhaerent.

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Gobiidae omnem per orbem terrarum in tropicis temperatisque aquae maritimae, amarae, dulcisque circumiectis prope litus pervagantur. Earum distributio geographica a scopulis curalii Mundi Veteris ad maria Mundi Novi extenditur, ac flumina aliasque habitationes litorales in Europa et Asia comprehendit.[3] Gobiidae plerumque sunt pisces benthici. Multae locos in harena defossos tenent, atque aliquae species, praecipue generis Glossogobii, sunt veri pisces specuum.[4] Species gobiidarum in scopulis curalii 35 fere centesimae piscium sunt, 20 centesimas diversitatis specierum constituentes.[5]

Plurimi Gobiodones okinawae feminae nati sunt.
Gobiodon sp. in uno ex Acroporis latet.

Subfamiliae[recensere | fontem recensere]

Familia Gobiidarum in quinta compilationis Fishes of the World editione severissime mutata est. Quae ante retractationem sex comprehendebat subfamilias: Gobiinas, Benthophilinas, Amblyopinas, Gobionellinas, Oxudercinas, Sicydiinas. Haec retractatio primas duas subfamilias retinuit, aliasque quattuor ad Oxudercidas, familiam separatam, transtulit. Praeterea, species olim inter familias Kraemeriidas, Microdesmidas, Ptereleotridas, et Schindleriidas digestas ad Gobiidas novatas additae sunt, quamquam nullae subfamiliae descriptae erant.[6]

Genera notabilia[recensere | fontem recensere]

Principales gobiidarum genera infra insequuntur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Patzner et al. 2011: 685.
  2. Agorreta et al. 2013.
  3. Thacker et Roje 2011.
  4. Romero 2001.
  5. Winterbottom et al. 2011.
  6. Nelson et al. 2016: 752.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Agorreta, A., D. San Mauro, U. Schliewen, J. L. Van Tassell, M. Kovačić, R Zardoya, et L. Rüber. 2013. "Molecular phylogenetics of Gobioidei and phylogenetic placement of European gobies." Molecular Phylogenetics and Evolution 69 (3): 619–33. doi:10.1016/j.ympev.2013.07.017. PMID 23911892. HDL 10261/123985.
  • Baensch, Hans A., et R. A. Patzner. Mergus Meerwasser-Atlas Band 1. Melle: Mergus-Verlag. ISBN 3-88244-020-1.
  • Banaescu, Petru. 1990. Zoogeography of Fresh Waters. Wiesbaden: AULA. ISBN 3-89104-480-1.
  • Fiedler, Kurt. 1991. Lehrbuch der Speziellen Zoologie, Band II, Teil 2: Fische. Ienae: Gustav Fischer Verlag. ISBN 3-334-00339-6.
  • Heibonsha. 2004. Nihon no haze [Dux photographicus piscium gobioideorum Iaponiae.] kanshū Senō Hiroshi ; shashin Yano Korechika ; kaisetsu Suzuki Toshiyuki, Shibukawa Kōichi. 日本のハゼ / 監修瀬能宏;写真矢野維幾 ; 解說鈴木寿之, 渋川浩一. Editio Shohan 初版. Tocii: 東京 ; 平凡社.
  • Kuiter, Rudie H., et Helmut Debelius. 2006. Atlas der Meeresfische. Kosmos-Verlag. ISBN 3-440-09562-2.
  • Nelson, Joseph S., Terry C. Grande, et Mark V. H. Wilson. 2016. Fishes of the world, ed. quinta. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons. ISBN 978-1-118-34233-6, ISBN 9781119220817 (Adobe PDF), ISBN 9781119220824 (ePub). Google Books.
  • Patzner, R. A., J. L. Van Tassell, M. Kovačić, et B. G. Kapoor, eds. 2011. The Biology of Gobies. Enfield Novae Hantoniae: Science Publishers. Distributus a CRC Press. ISBN 978-1-57808-436-4.
  • Romero, A., ed. 2001. The Biology of Hypogean Fishes. Developments in Environmental Biology of Fishes, 35–36. ISBN 978-1402000768.
  • Smith, J. L. B. 1960. Fishes of the family Gobiidae in South Africa. Ichthyological Bulletin 18. Department of Ichthyology, Rhodes University, Grahamstown Africae Australis. Editio interretialis.
  • Smith, J. L. B. 1959. Gobioid fishes of the families Gobiidae, Periophthalmidae, Trypauchenidae, Taenioididae, and Kraemeriidae of the Western Indian Ocean. Ichthyological Bulletin 13. Department of Ichthyology, Rhodes University, Grahamstown Africae Australis. Editio interretialis.
  • Sterba, Günther. 1990. Süsswasserfische der Welt. Ed. secunda. Lipsiae, Ienae, Berolini: Urania. ISBN 3-332-00109-4.
  • Terofal, Fritz. 2003. Steinbachs Naturführer, Süßwasserfische. Stutgardiae: Ulmer. ISBN 3-8001-4296-1.
  • Thacker, Christine E., et Dawn M. Roje. 2011. "Phylogeny of Gobiidae and identification of gobiid lineages." Systematics and Biodiversity 9 (4): 329–47. doi:10.1080/14772000.2011.629011. PDF.
  • Winterbottom, Richard, et al. 2011. "Life span, growth and mortality in the western Pacific goby Trimma benjamini, and comparisons with T. nasa." Environmental Biology of Fishes 91: 295–301. doi:10.1007/s10641-011-9782-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gobiidas spectant.