Latinitas bona

Cyrus (flumen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cyrus

Caucasus et regiones circumpositae, cum cursibus fluminum praecipuorum

Cyrus,[1] Cyrrhus[2] vel Corius[3] (Graece: ὁ Κῦρος, Turcice: Kura, Georgice: მტკვარი - Mt'k'vari, Atropatenice: Kür) est flumen 1350 fere chiliometrorum in clivis meridionalibus Caucasi. Initium capit in Turcia, fluit per Georgiam et Atropatenen, ubi aquas Araxis fluminis recipit, et defluit in Mare Caspium. Aragus et Alazonius accolae maiores Cyri sunt. Goridis, Mtzcheta et Tiphlis urbes ad Cyrum sitae sunt.

Confluentia Cyri et Aragi fluminum ad Mtzchetam urbem

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°50′1″N 42°49′12″E, 39°17′11″N 49°25′40″E, 39°23′1″N 49°17′57″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Lemma 'Kura', in The Columbia Encyclopedia, editio sexta. 2001-05.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyrum flumen spectant.