Gaius Claudius Marcellus (consul 50 a.C.n.)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Gaius Claudius Marcellus (mortuus 40 a.C.n.) est senator Romanus qui consulatum anno 50 a.C.n. cum Lepido Paullo gessit. Bello civili Pompei fautor adversus Caesarem primo fuit. Nihilominus Octaviam, Octaviani sororem uxorem duxit et, simul atque Caesar victor fuit, iam anno 49 a.C.n., ad eum transfugit[1].

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

E nobili gente Claudiorum Marcellorum ortus Gaius Marcellus patruelis[2] consulum annorum 51 et 49 a.C.n. erat. Per Octaviam pater fuit illius Marcelli qui dum vixit successor designatus Augusti erat (nota sunt verba Aeneidos : Tu Marcellus eris).

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Ambo consules anni 50 a.C.n. tum cum designati sunt adversarii Caesaris et fautores Pompei erant. At Caesar saluti suae providit dum et collegam Marcelli Lepidum Paullum et tribunum plebis Scribonium Curionem in partes suas magna pecunia emptos adsumit ; quibuscum Claudius Marcellus in consulatu violenter conflixit et, postquam senatores erga tribunum plebis Curionem, qui aperte rebus Caesarianis favebat, clementiores vidit, ad Pompeium ad portas Urbis stantem (nam quia proconsul erat pomoerium transire ei non licebat) confugit atque ei, nec populo nec senatu prius consulto, tutelam Urbis et illas duas legiones, quae a Caesare remissae ut in Syriam adversus minantes Parthos mitterentur tum in Italia morabantur, per se e solo consulari imperio tradidit. Quae Caesari causa honesta belli civilis suscipiendi visa est : illas enim legiones manifeste adversus sese retineri recte arbitrabatur, specie belli hostici falso praetexta[3].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, Ad Att. X.15.2.
  2. Suetonius, Div. Iul. 29. Appianus, BC II.26.
  3. BG VIII,52-55. Appianus BC II,30-31. Suetonius, Div. Iul. 29. Dio Cassius XL,64-66. Plutarchus Pompeius 58-59.


Antecessores:
M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus
Consul
50 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio Lepido Paullo
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus