Tu Marcellus eris (Ingres)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Tu Marcellus eris" est titulus imaginis bis a Ioanne Augusto Dominico Ingres pictae. Verba ex Aeneide Vergilii dempta sunt. In fabula Vergiliana Anchises, flumini Lethe adstans, haec dicit quando M. Marcelli futuri manem videt: is enim nepos fuerit Augusti, magnis rebus destinatus sed mortuus iuvenis:

"Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris! Manibus date lilia plenis ... (Vergilius, Aeneis 6.883)

Pictor in tabula maiore, anno 1812 confecta, Vergilium evocat qui carmen suum Augusto ipso recitat; iuxta quem videntur Livia et Octavia minor Marcelli mater. Haec, versibus commota, exanima iacet. In tabula minore, post paucos annos refecta, familia tantum Augusti videtur, Vergilio ipso omisso. Superest et adumbratio huius imaginis a pictore facta. Historia huius lectionis ab Aelio Donato in Vita Vergilii narrata est.

Eandem rem iam anno 1787 pinxerat Ioannes Iosephus Taillasson in tabula cuius titulus est "Vergilius Aeneidem Augusto et Octavia coram legit".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]