Lucius Aemilius Lepidus Paullus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aemilius (Lepidus)[1] Paullus fuit senator rei publicae Romanae saeculo I a.C.n. Consul meruit anno 50 a.C.n. et Caesaris postulatis vehementer obstitit[2] Fuit filius M. Aemilii Lepidi (consulis 78 a.C.n.), frater triumviri M. Lepidi (et nihilominus anno 43 a.C.n. proscriptus) et pater Paulli Aemilii Lepidi.

Quamquam inimicus Caesaris cum consulatum iniit, dicitur ab eo 1500 talenta accepisse ad basilicam Aemiliam ornandam ; quapropter in consulatu proconsulem Galliarum a collegae inceptis tuebatur[3].

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc cognomen in fontibus nullibi reperitur; cf. T. R. S. Broughton, The Magistrates of the Roman Republic vol. 3 (Atlanta 1986) p. 9.
  2. Appianus, Bell. civ. II,26.
  3. Dio Cassius 40.63. Plutarchus, Pompeius 52 et Caesar 29. Cicero Ad Att. 6.3.4. Suetonius, Div. Iul. 29.2.


Antecessores:
M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus
Consul
50 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Marcello
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus