Roman numeral 10000 CC DD.svg

Knezus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Persecutio", insigne knezorum Gediminidarum

Knezus[1] (Russice князь, Polonice kniaź, Lituanice kunigaikštis etc.) est titulus dignitatis mediaevalis nobilitatis Slavicae et Lituanicae et Georgianae necnon nonnullorum gentium vicinarum, qui ut dux vel princeps verti solet.

Vox originem eandem, ut König Theodiscus et konung Nordicus, habet. Civitatis dux, praecipue dux militaris, knezus fuit. Temporibus recentioribus titulo Fürst Germanico et prince Francogallico knezus dignitate aequus habebatur. Cum Rutheniae antiquae historia narratur, "knezus" semper dux et civitas knezo subdita ducatus vertitur ("magnus knezus" — magnus dux). Ad knezos Imperii Russici, praecipue domus Romanoviae, qui Francogallice princes nominabantur, princeps vox magis idonea est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Knezus in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
Tituli nobilitatis: series paginarum brevium