Thainus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Thainus (Terra Media)

Thainus seu Thanus, nomen dignitatis olim apud Anglo-Saxones, dein Normannos, Anglia potitos. Fuere autem duplicis ordinis, Thaini scilicet Regis et Thaini mediocres, quorum illos Baronibus maioribus, hos minoribus, h.e. mancriorum Dominis non male aequipares. Nempe Canutus M. Danorum Rex ad suum comitatum adscitos praecipuos e nobilitate Danica, "bipennibus mucronumque capulis deauratis coruscantes," ut ait Sueno in LL. Castr. c. 2. quorum numerus ad tria milia Militum selectorum ascendebat, suo idiomate Thinglith nuncupavit, voce conflata ex lith, quae "ordinem aciei" sonat et Tein, Thein vel Theing, qua Nobilium ordo efferebatur: unde postea hi Thaini et Thani dicti.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis