Nomisma Leudardianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplar nomismatis Leudardiani, in Museo Britannico conservato.[1]
Medalia Imperatoris Valentis (r. 364-378).
Solidus aureus Francicus Chlotarii II, regis omnem per vitam (584–629), ut ornamentum pensile fictus.

Nomisma Leudardi est aureus nummus Anglosaxonus vel parva medalia fortasse ex saeculo sexto exeunte, in acervo mox ante 1844 in area prope Ecclesiam Sancti Martini Cantuariae invento.[2] Nummus, cum sex aliis rebus una inventis, nunc in Museo Mundi Liverpoliensi conservatur. Nummus in rebus ponitur ut geri posset, et inscriptionem in latere obverso circa personam trabea vestitum habet. Inscriptio Leudardum commemorat, episcopum qui Bertham Cantuariensem ad Angliam comitabatur cum Ethelbertum, paganum regem Cantuariorum, nuberet. Aliud latus crucem patriarchalem ostendit, crucem binis lineis notam, cum aliis litteris.

Nummus Cantuariae saeculo sexto exeunte ut videtur factus est, verisimiliter inter annos 578 et 589. Nummus est veterrimum monetae Anglosaxonicae exemplum exstans. Designatio faciei figuratae nummis Merovingianis et Visigothicis aliquantulum similis est, sed faciei crucem ferenti sunt perpauci decessores numismatici, et haec est prima crucis patriarchalis depictio Europaea Septentrionalis in ullo medio nota.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M7018 at the World Museum Liverpool.
  2. Grierson 1979:38–51.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blair, John P. 2005. The Church in Anglo-Saxon Society. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0199211175.
  • Gaimster, Märit. 1992. Scandinavian Gold Bracteates: Britain: Money and Media in the Dark Ages. PDF. Medieval Archaeology 36.
  • Grierson, Philip. 1979. The Canterbury (St. Martin's) Hoard of Frankish and Anglo-Saxon Coin-Ornaments. Dark Age Numismatics: Selected Studies, 38–51. Londinii: Variorum Reprints. Corregida 5. ISBN 0860780414.
  • Kelly, S. E. 2001. Æthelberht. The Blackwell Encyclopaedia of Anglo-Saxon England, ed. Michael Lapidge, John Blair, Simon Keynes, et Donald Simon, 13. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing. ISBN 9780631224921.
  • Werner, Martin, ed. 1992. The Liudhard Medalet. Anglo-Saxon England 20, ed. Michael Lapidge, Malcolm Godden, et Simon Keynes, 27–41. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 052141380X.
  • Werner, Martin. 1990. On the Origin of the Form of the Irish High Cross. Gesta 29(1):98–110. JSTOR 767104.
  • Webster, L., et J. Backhouse. 1991. The Making of England: Anglo-Saxon Art and Culture AD 600–900. Londinii: British Museum. ISBN 9780802077219.
  • World Museum Liverpool. 2009. British Antiquities. Liverpolii: World Museum Liverpool.