Tractus navium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tractus antiquus per Isthmum Corinthium

Tractus[1] vel Graece δίολκος (diholcos) est locus, ubi inter duo flumina navigabilia (vel duo lacus, vel sinus) naves per terram ductim vi hominum vel pecudum vel machinis tractoriis trahuntur. Etiam cataractas fluminis saepe tractu navigia circumagebant. Interdum et via quadam per hunc tractum aedificata est. Tractus notissimus in Graecia antiqua per Isthmum Corinthium agebat a sinu Corinthio in sinum Saronicum. Multi tractus in Ruthenia noti erant, et multae urbes Russicae de his tractibus nomina acceperunt, ut Vysznievolocum, Volokolamsk etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

Tractus parvus in Nederlandia cum machina tractoria

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bill Mason, Path of the Paddle. Toronti 1984.
  • Воробьёв В. М. Волоковые пути на Главном водоразделе Русской равнины. Tueriae 2007.