Divisio administrativa Ucrainae

E Vicipaedia
Divisio administrativa Ucrainae.

Divisiō administratīva Ucrainae (Ucrainice: Адміністративний устрій України, translit.: Administratyvnyi ustrii Ukrainy) sub iurisdictione Constitutionis Ucrainae sunt. Ucraina 24 regiones comprehendit (область, oblast’ in singulari). Ucraina est civitas unitaria tribus gradibus divisionis administrativae constans: 27 regiones (24 oblasta, 2 urbes cum statu speciali et 1 autonomam respublicam), 136 districtus (raiones) et 1469 communitates territoriales (hromada).

Praeterea, secundum positionem officialem Ucrainae (quae a multis aliis civitatibus mundi sustinetur) partes eius de iure sunt res publica autonoma Crimaea et urbs dignitatis civitatis Sebastopolis (quum terrae illae de facto inclusae sunt in Foederationem Russicam, mense Martio anno 2014).

Regiones[recensere | fontem recensere]

Trium generum primae divisionis administrativae sunt: 24 regiones (oblasta), 1 autonoma res publica, et 2 urbes privilegio speciali.

     24 regiones Regio in Ucraina est primarius genus divisionis administrativae primi gradus terrae. Ucraina est status unitarius, ideo oblast' non habent ambitum legalium potestatum diversum a eo quod constituitur per Constitutionem Ucrainae et legem. Articuli 140-146 Capitis XI Constitutionis directe de auctoritatibus localibus eorumque potestatibus tractant.
     1 autonoma res publica Status administrativus Rei Publicae Autonomae Crimaea recognoscitur per Constitutionem Ucrainae in Capite X: Res Publica Autonoma Crimaea, atque secundum leges a Parlamento Ucraino probatas gubernatur. Post ictum Crimaea anno 2014, Res Publica Autonoma Crimaea illicito modo a Russia annexa est ut Res Publica Crimaea.
     2 urbes privilegio speciali Duae urbes privilegio speciali sunt: Chiovia et Sebastopolis (occupata ex anno 2014). Status administrativus earum recognoscitur per Constitutionem Ucrainae in Capite IX: Structura Territorialis Ucrainae. Contra regionum et res publicae autonomae, urbes privilegio speciali tantum habent regiones urbicas et non in hromada dividuntur.

Tabula[recensere | fontem recensere]

Regio Ucrainice Caput Populus

(2022)

Area

(km2)

Regio Circassiensis Черкащина

Čerkaščyna

Circassium 1 160 744 20 903
Regio Cernigoviensis Чернігівщина

Černihivščyna

Cernigovia 959 315 31 865
Regio Cernovicensis Чернівеччина

Černiveččyna

Cernovicum 890 457 8 097
Regio Charcoviensis Харківщина

Charkivščyna, o Слобожанщина Slobožanščyna

Charcovia 2 598 961 31 415
Regio Chmielniciopolitana Хмельниччина

Chmel'nyččyna

Chmielniciopolis 1 228 829 20 645
Regio Danapripetrovskensis Дніпропетровщина

Dnipropetrovščyna

Danapripolis 3 096 485 31 974
Regio Iohannefrancopolitana Івано-Франківщина

Ivano-Frankivščyna

Iohannefrancopolis 1 351 822 13 927
Regio Chioviensis Київщина

Kyïvščyna

Chiovia 1 795 079 28 131
Regio Cirovopolitana Кіровоградщина

Kirovohradščyna

Elisabethopolis 903 712 24 588
Regio Leopolitana Львівщина

L'vivščyna

Leopolis 2 540 938 21 831
Regio Nicolaopolitana Миколаївщина

Mykolaïvščyna

Nicolaopolis Olbiopolitarum 1 091 821 24 598
Regio Isiaca Одещина

Odeščyna

Isiacorum Portus 2 351 392 33 313
Regio Poltaviensis Полтавщина

Poltavščyna

Poltavia 1 352 283 28 748
Regio Eractensis Рівненщина

Rivnenščyna

Eractum 1 141 784 20 047
Regio Sumensis Сумщина

Sumščyna

Sumae 1 035 772 23 834
Regio Tarnopolitana Тернопільщина

Ternopil'ščyna

Tarnopolis 1 021 713 13 823
Regio Transcarpathica Закарпаття

Zakarpattja

Anguipolis 1 244 476 12 777
Regio Visontina Вінниччина

Vinnyččyna

Visontium 1 509 515 26 513
Regio Volyniensis Волинь

Volyn'

Luceoria 1 021 356 20 144
Regio Zytomiriensis Житомирщина

Žytomyrščyna

Zytomiria 1 179 032 29 832
Chiovia - - 2 952 301 836
Regio Chersonesica Херсонщина

Chersonščyna

Cherso 1 001 598 28 461
Autonoma Res Publica Crimaea - Sympheropolis 1 963 008 26 080
Regio Tanaidica Донеччина

Doneččyna

Fornaces 4 059 372 26 517
Regio Prataliensis Луганщина, Лугань

Luhanščyna, Luhan'

Pratalia 2 102 921 26 684
Sebastopolis - - 547 820 864
Regio Transcatarrhactica Запоріжчина

Zaporižčyna

Zaporižžja 1 638 462 27 183