Dies Iuvenum Totius Orbis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oratio a Communitate Viae Novae parata inter Diem Iuvenum Totius Orbis anno 2005

Dies Iuvenum Totius Orbis, quod ad ambitum internationalem pertinet, sunt series nonnullorum dierum qui celebrabantur antea alternis annis et in praesenti quarto quoque plerumque anno diversis in civitatibus, per quos conventus catholicus adulescentium iuvenumque amborum sexuum ex omnibus orbis terrarum partibus venientium habetur, cui multa centena milia hominum interesse solent ad fidem suam corroborandam atque ad maiorem universae Ecclesiae sensum acquirendum. Huic conventui et Romanus pontifex adesse solet atque adulescentes alloqui necnon cum iisdem Deum precari.

Annis quibus Dies Iuvenum Totius Orbis internationales non fiunt, Dominicis in Palmis de passione Domini in Civitate Vaticana et in singulis orbis dioecesibus conventus dioecesani iuvenibus dicati habentur, qui inter Dies Iuvenum Totius Orbis item numerantur.

Dies Iuvenum Totius Orbis annis octogenariis XX saeculi a papa Ioanne Paulo II instituti sunt ac fere sicut nunc habentur disponi coepti sunt.

Index Dierum Mundialium Iuventutis[recensere | fontem recensere]

Annus Dies Papa Urbs Civitas Frequentia Thema
1984 15 Aprilis Ioannes Paulus II Roma Civitas Vaticana 300 000 Iubilaeum Redemptionis
1985 31 Martii 300 000 Annus Internationalis Iuventutis
1987 11–12 Aprilis Bonus Aër Argentina 1 000 000 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis (1 Io 4, 16)
1989 10–15 Augusti Compostella Hispania 500 000 Ego sum via et veritas et vita (Io 14, 6)
1991 10–15 Augusti Czenstochovia Polonia 1 600 000 Accepistis Spiritum adoptionis filiorum (Rom 8, 15)
1993 10–15 Augusti Denverium Foederatae Civitates 500 000 Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant (Io 10, 10)
1995 10–15 Ianuarii Manila Philippinae 5 000 000 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Io 20, 21)
1997 19–24 Augusti Lutetia Francogallia 1 200 000 Magister, ubi manes? — Venite et videbitis (Io 1, 38–39)
2000 15–20 Augusti Roma Italia 3 000 000 Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Io 1, 14)
2002 23–28 Iulii Torontinum Canada 800 000 Vos estis sal terrae... Vos estis lux mundi (Mt 5, 13–14)
2005 16–21 Augusti Benedictus XVI Colonia Agrippina Germania 1 000 000 Venimus adorare eum (Mt 2, 2)
2008 15–20 Iulii Sydneium Australia 500 000 Accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes (Act 1, 8)
2011 16–21 Augusti Matritum Hispania 2 000 000 Radicati et superaedificati in Christo et confirmati fide (cfr Col 2, 7)
2013 23–28 Iulii Franciscus Urbs Fluminensis Brasilia 3 700 000 Euntes ergo docete omnes gentes (Mt 28, 19)
2016 26–31 Iulii Cracovia Polonia 2 500 000 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Mt 5, 7)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]