Disputatio:Dies Iuvenum Totius Orbis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In documentis ecclesiasticis et in pagina Romani Pontificis Latina, quae apud situm interretialem "Twitter" est, tantummodo "Dies Mundialis Iuvenum" et "Dies Mundialis Iuventutis" (quamquam vario verborum ordine atque in variis casibus grammaticis), quod meminerim, inveni, nusquam vero "Totius Orbis" pro mundiali. Quid agamus? Huius commentationis titulum mutemus? MARCVS (disputatio) 12:47, 26 Iulii 2013 (UTC)

Videntur dies iuvenum totius orbis in nuntiis Latine scriptis aliter atque in documentis ecclesiasticis appellari. Haec vide: Ephemeris; Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis. MARCVS (disputatio) 07:44, 2 Augusti 2013 (UTC)