Dominica in Palmis de passione Domini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Introitus solemnis Iesu super asellum sedentis in Hierosolyma.

Dominica in Palmis de passione Domini seu simplicius dominica palmarum est feria Christiana primae classis et dies dominica proxima ante dominicam paschalem. Hoc die solemnis introitus Iesu in Hierosolyma celebratur. Hominibus ovantibus Hierosolyma locus pacis non est quoniam Hierosolymitani innocentem necaturi sunt.

Omnes quattuor evangelistae res istas tradunt. Benedicuntur rami palmarum et processiones multis in locis et nostris diebus fiunt. Insuper dies iste hebdomadam sanctam aperit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Asinae pullus in Helvetia saeculo XI confectus

Festum in ecclesiis orientalibus iam saeculo IV notum erat, cum per Occidentem non ante saeculum IX serperet. Romae pontifex maximus ipse ramos benedicit eosque transferri ad alia oratoria Romana iubet. In plagis septentrionalibus Europaeis saepe salix caprea, in Russia buxus sempervirens, in Graecia laurus nobilis, in Italia autem olea europaea pro palmis substituuntur. Christifideles ramos diutius domi servant, ut auxilio in necessitatibus sint.

Variis in terris asinus ligneus Salvatoris statuam vehit populo sequente et orante. Traditiones tales interdum tempore contrareformationis consulto reinstitutae sunt.

Loci evangeliorum[recensere | fontem recensere]

Testimonium de ingressu Salvatoris in pullo asinae sedentis dant e.g. haec verba sancti evangelii secundum Lucam (cap. 29, 33-38):

Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum? At illi dixerunt: Dominus eum necessarium habet. Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis!

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad introitum in Hierosolyma spectant.