Dialogi mortuorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dialogi mortuorum (Graece: Νεκρικοί διάλογοι, nekrikói diálogoi) Luciani Samosatensis sunt scaenae triginta conexae quasi uno dramate tantum quae in Inferis evolventur.

Personae brevium colloquiorum heroes et dei et philosophi et viri illustres sunt, non distincta habentes corpora neque utī metaphysica ambulantes simulacra, sed ut idola corpore vacantia (ἀσώματον εἴδωλον, asómaton éidolon in scripto[1]). Censura locorum communium et reprehensio usitatarum opinionum sunt praecipua operis argumenta quae praesertim a Menippo Gadarensi, mortuo inter mortuos, more Cynicorum explicantur; in exemplum, sic[2] Diogenes Sinopensis de divitibus eloquerit:

Divitibus autem, Pollux carissime, a nobis hoc defer: cur aurum, stulti, servatis? cur vobismet ipsis poenā afficitis numerando fenora ac infinita cumulando talenta, quoniam vobis necesse mox erit pervenire huc obulum unum retinentibus?

Index dialogorum[recensere | fontem recensere]

Triginta series colloquiorum,[3] quorum decem dialogorum persona princeps Menippus Gadarensis est, quinque autem Diogenes Sinopensis.

  • Diogenes et Hercules
  • Philippus et Alexander
  • Diogenes et Alexander
  • Hermes et Charon
  • Pluto et Hermes
  • Terpsion et Pluto
  • Zenophantes et Callidemidas
  • Cnemon et Damnippus
  • Simylos et Polistratus
  • Charon et Hermes et Mortui alii

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diogenes et Hercules, 11.
  2. Diogenes et Pollux, 1.
  3. Series scripta est ut inveniri potest in volumine Luciano — Storia vera; Dialoghi dei morti a Maximo Vilardo anno 2010 conscripto; Oscar Mondadori, Mediolani.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]