Protesilaus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Protesilaus (discretiva)

Protesilaus in nummo Scionensi, 480-470 BC

Protesilaus, heros fabulatum Graecarum, Iphiclis filius e Phylace urbe, qui primus in litus Troianum descendit primusque occisus est[1]. Oraculum Graecis notum erat eum, qui primus terram Troianam incesserit, moriturum iri; dum nemo e nave descendere volebat, Ulixes scutum suam in litus proiecit et in eum desiliit, ut videretur in terra desiluisse; post Protesilaus desiluit. Laodamia coniunx eius, quam ipsa nocte nuptirum relinquerat, maerore compulsa effigiem Protesilai sibi fecit et cum ea vivebat. Tum dei eam miserati Mercurium miserunt, qui Protesilaum ex Orco deduceret et ad Laodamiam adduceret. Laodamia gaudebat, sed Protesilao post tres horas retro in Orcum abducto dolorem pati non potuit et se interficit[2]. Ovidius in Heroides suas epistolam Laodamiae Protesilao includit. Euripidis tragoedia de Protesilao deperdita nota est.

Post bellum socii Protesilai Scionem urbem Pallenae condiderunt[3]. Cultus Protesilai in Elaeunte Thraciae notus est. In Heroico Philostrati Protesilai umbra de bello Troiano veritatem enarrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hom. Il. II 702—709.
  2. Apld. epit. 30, Hyg. fab. 103.
  3. Cononis Narrationes 13 (in bibliotheca Photii).