Roman numeral 10000 CC DD.svg

Diogenes Cynicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Diogenes Cynicus
Res apud Vicidata repertae:
Diogenes Cynicus: imago
Nativitas: 404 BCE, 411 BCE; Sinope
Obitus: 322 BCE; Q21590288
Patria: Sinope
Diogenes Cynicus cum laterna accensa in dolio suo. Tabula a Ioanne Leone Gérôme (1860) picta.

Diogenes Cynicus[1] fuit philosophus Graecus, qui praedicabat se regi Persarum vita fortunaque praestare: "Mihi nihil deest, inquiebat, illi nihil satis umquam erit; ego eius voluptates non desidero, quibus numquam ille satiabatur; meas vero voluptates is nullo modo consequi poterit." Haec vere dicebat Diogenes. Nam rex Persarum, refertus non contentus omnibus donis fortunae, olim praemium ei proposuit qui invenisset novam voluptatem: qua ipsa non fuit contentus.

Idem Diogenes proici se post mortem iussit inhumatum; tum amici:

"Volucribusne et feris?"
"Minime vero," inquit, "sed bacillum propter me, quo eas abigam, ponitote.
"Quomodo poteris," illi, "non enim senties?"
"Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?"

Diogenes Myndum profectus, cum magnificas portas urbemque exiguam videret, Myndios monuit ut portas clauderent, ne urbs egrederetur. Erat magister Cratis Thebani. Cuidam roganti, unde domi esset, respondit se cosmopoliten esse.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Mur. 75; N.D. 3.83; Plin. Nat. 7.79; et alibi.
  2. Diogenes Laertius 6.67.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Desmond, William D. 2008. Cynics. Acumen / University of California Press.
  • Dudley, Donald R. 1937. A History of Cynicism from Diogenes to the 6th Century A.D. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Long, A. A. 1996. The Socratic Tradition: Diogenes, Crates, and Hellenistic Ethics. In The Cynics: The Cynic Movement in Antiquity and Its Legacy, ed. R. Bracht Branham et Marie-Odile Goulet-Cazé. University of California Press. ISBN 0520216458.
  • Navia, Luis E. 2005. Diogenes The Cynic: The War Against The World. Amherst Novi Eboraci: Humanity Books. ISBN 1591023203.
  • Prince, Susan. 2005. Socrates, Antisthenes, and the Cynics. In A Companion to Socrates, ed. Sara Ahbel-Rappe et Rachana Kamtekar. Blackwell Publishing. ISBN 1405108630.

Nexus interni