Chiron

E Vicipaedia
Chiro Achillen iuvenem docet.
(Opus tectorium ex Augusteo Herculanei, Museum Archaeologicum Nationale (Neapolis))

Vide etiam paginam fere homonymam: 2060 Chiron

Chiron, seu Chiro[1] (Graece: Χείρων, a verbis χείρων 'peior' aut χείρ 'manus'[2]) est in mythologia Graeca filius Croni, qui in mythologia Romana Saturno respondet, et Philyrae, frater germanus Iovis et unus e Centauris. In Thessalia vitam egit apud Peleum cuius amicus erat[3].

Fuit centaurus sapiens et bonus, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis[4] cuius paedagogi, Phoenicis, oculos sanavit[5]. Alios discipulos notos habuit, in primis Machaonem expeditionis Troianae medicum[6] et ipsum Aesculapium[7]. Divinationis quoque peritus habebatur[8]. Postremo sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità infausto casu sauciatus[9] tantos dolores ex insanabili vulnere percipiebat ut mori maluerit. Immortalitatem suam Prometheo legavit[10] et post mortem Zeus eum in sidus Centaurum transmutavit[11] vel secundum alios poetas in Sagittarium[12]. In François vase (prima parte sexti saeculi a.C.n.) Chiron pompam deorum ad Pelei et Thetidis nuptias invitatorum ducit ac primus cum Peleo dextras iungit. Pone eum procedunt Demeter, Hestia et Chariclo quae Chironis uxor erat.

Chiron etiam est persona in Divina Comoedia a Dante Alagherio scriptore Italico scripta.[13]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chīrō(n), gen. -ōnis, acc. -ōnem aut -ōna.
  2. Brewer's Dictionary of Phrase & Fable, 19a ed., s.v. "Chiron".
  3. IliasXVI.143.
  4. Ilias XI.832. Euripides, Iphigenia Aulidensis 207-9 et 706-710.
  5. Propertius II.1.60.
  6. Ilias IV.219.
  7. Pindarus, Pythica III.
  8. Euripides, Iphigenia Aulidensis 1058-1075.
  9. Sophocles, Trachiniae 714-6.
  10. Apollodori Bibliotheca II.5.4.
  11. Hyginus, De Astronomia II.38.4
  12. Seneca, Thyestes 860-2.
  13. Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita ab abbate dalla Piazza, Vicentino, p. 46.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Chironem spectant.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!