Menippus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Menippus
Res apud Vicidata repertae:
Menippus: imago
Nativitas: 300 BCE; Gadara
Obitus: 260 BCE; Thebes

Officium

Munus: Poëta, Scriptor, philosophus

Menippus fuit philosophus Graecus, qui Cynicis adnumeratur. Menippus primus in litteris satiricis orationem solutam versibus miscuit (ex quo notio prosimetri), quare tale genus litterarum "satura Menippea" appellatur.

De vita[recensere | fontem recensere]

De Menippi vita fere nihil notum est. Diogenes Laertius Menippum servum Phoenicium fuisse narrat, qui mendicando et pecunia faenori danda divitias adeptus denique Thebis in civitatem acceptus esse videtur. Postea dolo divitiis amissis se suspensisse traditur. Num autem Diogeni danda sit fides, disputatur.

Opera[recensere | fontem recensere]

De Menippi scriptis nihil nisi tituli exstant, quorum apud Diogenem Laertium mentio fit:

  • Inferiae (Νέκυια);
  • Testamenta (Διαθῆκαι);
  • Epistulae deorum lepidae (Ἐπιστολαὶ κεκομψευμέναι ἀπὸ τῶν θεῶν προσώπου)
  • In physicos, mathematicos et grammaticos (Πρὸς τοὺς φυσικοὺς καὶ μαθηματικοὺς καὶ γραμματικοὺς);
  • De die Epicuri natali (Γονὰς Ἐπικούρου)
  • De die vicesimo colendo (Τὰς θρησκευομένας ὑπ' αὐτῶν εἰκάδας).

Diogenes Laertius eum tredecim libros conscripsisse refert, quorum argumenta in ludibrium vertit. Cum sint amissi, genus eorum tantum in aemulorum libris cognosci potest. Inter eos Lucianus Samosatensis et Marcus Terentius Varro numerantur. In Luciani Dialogis mortuorum Menippus etiam tamquam persona litteralis inducitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Diogenes Laertius, De vitis et dogmatibus clarorum philosophorum ed. H. S. Long. Oxoniae: Clarendon Press, 1964. 2 voll. (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis)
  • Diogenis Laertii vitae philosophorum edd. Miroslav Marcovich et Hans Gärtner. 3 voll. Stuttgarti: B. G. Teubner; Monaci: K. G. Saur 1999-2002. (Bibliotheca Teubneriana)
  • Marcus Terentius Varro: M. Terenti Varronis Saturarum Menippearum reliquiae. Ed. a A. Riese. Lipsiae 1865
  • Rudolf Helm: Lucian und Menippos. Lipsiae/Berolini 1906
  • Eugene P. Korkowski: Menippus and his imitators: a conspectius, up to sterne, for a misunderstood genre. 1979
  • Eugene P. Kirk: Menippean satire. 1980
  • Frederick J. Benda: The tradition of Menippean satire in Varro, Lucian, Seneca and Erasmus. Ann Arbor, Mich. 1983
  • Joel C. Relihan: A history of Menippean satire to A. D. 524. Madison 1985
  • Joel C. Relihan: Ancient Menippean satire. Baltimore; Londinii 1993
  • Werner von Koppenfels: Der Andere Blick oder das Vermächtnis des Menippos. Paradoxe Perspektiven in der europäischen Literatur. Monaci 2007

Nexus externi[recensere | fontem recensere]