David Graeber

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
David Graeber, 2015

David Rolfe Graeber ([ˈdeɪvɪd ˈgɹeɪbɹ̩]; die 12 Februarii 1961 natus) est Americanus anthropologus, scriptor, anarchista, activistaque, qui nunc Professor Anthropologiae apud Scholam Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensem est.[1]

Theoriae valoris et theoriae socialis peritus, Graeber anthropologiae assistant professor et associate professor apud Universitatem Yalensem erat ex anno 1998 ad annum 2007, quando Universitas eum reducere declinavit, controversiam creans.[2] Universitate Yalense relicta, Lector Anthropologiae Socialis factus est apud Goldsmiths, University of London ex autumno 2007 ad aestatem 2013.[3]

In activismo sociali et politico Graeber versatus est, quo insunt manifestationes contra 3rd Summit of the Americas? Quebeci in urbe anno 2001 gestum et contra Forum Oeconomicum Mundiale Novi Eboraci in urbe anno 2002. Magnas ad Occupy Wall Street spectantes partes egit.

Vita matutina[recensere | fontem recensere]

Graeberis parentes, qui quartum decennium agebant cum ille natus est, autodidacti classis operariae? intellectuales? erant.[4] Mater, Ruth Rubenstein nomine, in textilium industria laboraverat, et partes egit primas in annorum 1930 comoedia musica Pins & Needles appellata, quae ab International Ladies' Garment Workers' Union composita erat.[5][4] Pater autem, Kenneth nominatus—qui Young Communist League illius socius fuerat dum in collegio studebatur, quod autem multum ante pactum Molotov-Ribbentrop? reliquit—in Rebus Novis Hispanicis Barcinone participavit et in Bello Civili Hispanico pugnavit.[6]

Graeber Novi Eboraci maturavit, insulam cooperativam habitans, quam Business Week "politica radicali plenam" esse dixit.[t 1][4] Graeber ex quo annum sextum decimum agebat anarchistam fuit.[7]

Graeber a Phillips Academy Andover gradum anno 1978 accepit, et gradum B.A.? a State University of New York at Purchase anno 1984 obtinuit. Gradum magistri? (Masters) et Ph.D. apud Universitatem Chicaginiensem accepit, ubi bursam Fulbright meritus est et Ph.D. de magia, servitute, et politica Madagascariae perfecit.[2]

Academia[recensere | fontem recensere]

Graeber mense Ianuario anni 2002.

Anno 1998, duobus annis post quam philosophiae doctor factus est, Graeber apud Universitatem Yalensem professoris assistant, posteaque associate, munere fungi incepit.[2]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Graeber scriptorum Fragments of an Anarchist Anthropology et Towards an Anthropological Theory of Value: The False Coin of Our Own Dreams auctor est.

Activismus[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
disserentibus

Anarchy-symbol.svg
Graeber apud manifestationem immigrantium iura faventem in Union Square (Novi Eboraci) mense Maio anni 2007 habitam.

Graeber et directe et indirecte in activismo politico versatus est: socius est collegii opificum Industrial Workers of the World, contra World Economic Forum? Novi Eboraci anno 2002 organizavit, anni 2010 manifestationes discipularias Britannicas adiuvit,[8] et Occupy Wall Street matutine composuit. Anti-Capitalist Convergence etiam cum aliis fundavit.[9]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Bibliographia anthropologiae

Libri[recensere | fontem recensere]

Ut unus ex editoribus

Commentationes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "London School of Economics Department of Anthropology Staff List". London School of Economics 
  2. 2.0 2.1 2.2 Arenson, Karen W. (December 28, 2005). "When Scholarship and Politics Collided at Yale". The New York Times. The New York Times Company 
  3. "Graeber, David". Goldsmiths, University of London 
  4. 4.0 4.1 4.2 Bennett, Drake (26 October 2011). "David Graeber, the Anti-Leader of Occupy Wall Street: Meet the anthropologist, activist, and anarchist who helped transform a hapless rally into a global protest movement" 
  5. "Paid Notice: Deaths: Graeber, Ruth R.". The New York Times. The New York Times Company. April 20, 2006 
  6. "Kenneth Graeber". Abraham Lincoln Brigade: Spanish Civil War History and Education 
  7. Mamatas, Nick (31 May 2005). "Take It From the Top: Speaking with anarchist professor David Graeber, canned from Yale" 
  8. Rayner, Gordon; Roberts, Laura (November 12, 2010). "Student tuition fee protests: security guards were powerless to act, then riot ringleaders". The Daily Telegraph. Telegraph Media Group 
  9. Fries, Jacob H. (January 28, 2002). "Anarchy Has an Image Problem; In the Face of New York Police, Taste for Conflict Wavers". The New York Times. The New York Times Company 

Latine conversa[recensere | fontem recensere]

  1. "suffused with radical politics"