Jump to content

Anarchismus aestheticus

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
disserentibus

Anarchismus aestheticus[1] (Anglice lifestyle anarchism, "anarchismus quasi vitae habitus") est terminus ex Murray Bookchin commentario "Social Anarchism or Lifestyle Anarchism: An Unbridgeable Chasm" appellato extractum, et quo ille anarchistas illos incusavit, qui modá anarchisticá aut anarchistico vitae habitu se gerant, sed qui principia anarchismi non sequantur neque organizationi sociali anarchisticae studeant. Critica sua contra anarchistas velut Hakim Bey et Ioannem Zerzan (qui etiam Bey incusaverat) direxit, quod rationalitati adversati sint, et quidem qui a plurimis anarchistis propter hypermasculinitatem misogyniamque non anarchistas esse ducuntur.

Terminus interdum etiam ab anarchistis adhibetur ad philosophias politicas, quae plerumque ad superficietenus mores proprios mutandos spectent potius quam ad hierarchiae abolitionem, incusandas.

  1. De hoc anarchismi genere nunquam Latine scriptum est; Bookchin de "lifestyle anarchism" locutus est, quod Hispanice anarquismo estético redditum est, quae appellatio hic adhibetur.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!