Roman numeral 10000 CC DD.svg

Anthropologia socialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anthropologia socialis est praevalens anthropologiae constituens per Britanniarum Regnum et Consortionem et multum Europae, praecipue in Francia,[1] ubi ab anthropologia culturali distingui solet.[2] In Civitatibus Foederatis, anthropologia socialis intra anthropologiam culturalem late instituitur, vel intra anthropologiam socioculturalem, notionem aliquantum novam.

Contra anthropologiam culturalem, cultura cum sua continuitate—narrationibus, ritibus, et moribus symbolicis eacum consociatis—variabile dependens (explanandum) ab anthropologis socialibus usitate videri solet, in contextu historico et sociali, sua diversitate conspectuum, ambiguitatum, dissensionum, et contradictionum vitae socialis haud excepta, potius quam variabile liberum (explanans).

Inter res anthropologis socialibus magni momenti sunt conventiones, organizatio oeconomica et politica, iurisprudentia et resolutio pugnae, exemplaria consumptionis et permutationis, consanguitas et descensus et structura familiarum, relationes generis, partus et socializatio, religio, cum animos hodiernorum anthropologorum socialium etiam agitantur per globalismum, violentiam ethnicam, studia generis, transnationalismum et experientiam loci, ac emergentes cyberspatii culturas,[3] adversariosque reconciliare potest cum curae de circumiectis et progressus oeconomicus inter se repugnent.[4]

Anthropologi Britannici et Americani, inter quos Gillian Tett et Karen Ho, quae Viam Wall investigaverunt, alteram discriminis pecuniarii 2007–2010 explicationem contra explicationes technicas in ratione oeconomica et politica fundatae praebuerunt.[5]

Discrepantiae inter anthropologias socioculturales Britannicas Francicas et Americanas imminutae sunt ob sermonem ampliantem et mutuationem rationum et usuum. Anthropologi sociales et culturales, et nonnulli qui ambos status component, in plurimis institutis anthropologiae inveniuntur. Ergo iusta institutorum nomina res quas hae disciplinae tractant non semper plene ostendunt. Nonnulla, sicut Institutum Anthropologiae Socialis et Culturalis[6] (Oxoniae), nomen mutaverunt ad mutationem compositionis adaequandam; alia, sicut anthropologia socialis in Universitate Cantuariensi, simpliciter instituta anthropologiae facta sunt.[7] Plurima autem nomen quo condita sunt retinent.

Anthropologia socialis diuturnae investigationi qualitivae, studiis agrestibus (rationibus observationis participis exprimentibus) non exclusis, favere solet, potius quam enodationes quantativae inspectionum, quaestionaria, et breves salutationes agrestes ab oeconomis, scientistis politicis, et (plurimis) sociologicis usitate adhibitae.[8]

Anthropologi notabiles cum anthropologia sociali consociati[recensere | fontem recensere]

Scholastici anthropologiae socialis notabiles[recensere | fontem recensere]

Praecipuus aditus Scholae Oeconomicae Londiniensis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ardener, Edwin, ed. 1971. Social anthropology and language. Londinii et Novi Eboraci: Tavistock Publications. ISBN 0-422-73700-3.
  • Beattie, J. H.M., et R. G. Lienhardt, eds. 1975. Studies in social anthropology: essays in memory of E. E. Evans-Pritchard by his former Oxford colleagues. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-823183-0.
  • Bernard, R. 2006. Research Methods in Anthropology. Lanham Terrae Mariae: Alta Mira Press.
  • Dianteill, Erwan. 2012. Cultural Anthropology or Social Anthropology? A Transatlantic Argument. L’Année sociologique 62(1):93-122.
  • Eriksen, Thomas H. 1985. Social Anthropology. In The Social Science Encyclopedia, 926–929. ISBN 0-7102-0008-0. OCLC 11623683.
  • Fortes, Meyer, et Sheila Patterson, eds. 1975. Studies in African social anthropology. Londinii et Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0-12-262250-2.
  • Foster, George M., et a. 1979. Long-term field research in social anthropology. Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0-12-263350-4.
  • Hammond, Peter B. 1971. An introduction to cultural and social anthropology. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Hendry, Joy. 1999. An Introduction to Social Anthropology: Other People's Worlds. Londinii: Macmillan Press Ltd.
  • Ho, Karen. 2009. Disciplining Investment Bankers, Disciplining the Economy: Wall Street’s Institutional Culture of Crisis and the Downsizing of American Corporations. American Anthropologist 111(2).
  • Kuper, Adam. 1977, ed. The social anthropology of Radcliffe-Brown. Londinii et Bostoniae: Routledge & Kegan Paul. ISBN 0-7100-8556-7, ISBN 0-7100-8557-5.
  • Kuper, Adam. 1996. Anthropology and Anthropologists: The Modern British School. ISBN 0-415-11895-6. OCLC 32509209.
  • Malinowski, Bronislaw. 1915. The Trobriand Islands.
  • Malinowski, Bronislaw. 1922. Argonauts of the Western Pacific.
  • Malinowski, Bronislaw. 1929. The Sexual Life of Savages in North-Western Melanesia.
  • Malinowski, Bronislaw. 1935. Coral Gardens and Their Magic: A Study of the Methods of Tilling the Soil and of Agricultural Rites in the Trobriand Islands.
  • Leach, Edmund. 1954. Political systems of Highland Burma. Londinii: G. Bell.
  • Leach, Edmund. 1982. Social Anthropology.
  • Sahay, Keshari N. 1999. Social anthropology in India: some fascinating and unexplored dimensions. Novi Dellii: Commonwealth Publishers. ISBN 81-7169-542-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]