Nestor Machno

E Vicipaedia
(Redirectum de Nestor Makhno)
Jump to navigation Jump to search
Unam legis e paginis de
disserentibus

Anarchy-symbol.svg
Nestor Machno.

Nestor Machno (Ucrainice: Нестор Іванович Махно, Russice: Нестор Иванович Махно) fuit anarcho-communista rebus novis studens et ductor exercitus anarchistici in Ucraina agens inter Bellum Civile Russicum annorum 19171922.

Praepositus Exercitus Revolutionarii Ucrainae, communius Machnovshchina appellati, Machno expeditiones generis guerrilla inter Bellum Civile Russicum duxit. Machno omnes pugnavit, qui auctoritatem Ucrainae australi voluerint imponere externam, quam ob rem bellum gessit contra Nationalistas Ucrainicos, copias occupationis Germanicas et Austro-Hungaricas (1918), Civitatem Ucrainicam (Hetmanatum) (1918), Exercitum Album, Exercitum Rubrum, aliasque copias humiliores ab Ucrainicis atamanibus? ductas.

Machno motusque socialis eius continenter vitam et condiciones sociales regionis Gulai-Polye refingere et commutare, secundum formas anarcho-communisticas, temptaverunt; belli civilis autem commutationes vexationesque prohibuerunt quin experimenta socialia eorum longe remaneant. Quamquam Machno Bolsevicos ad evolutionem Territorii Liberi anarchistici intra Ucraina siti periculosos habuerit, bis tamen societatem militarem foedere, ad Exercitum Album vincendum, cum eis confirmavit. Exercitu Albo e regione mense Novembri 1920 expulso, Bolsevici bellum contra Machno gerere inceperunt, ergo ille in Romaniam mense Augusti 1921 evasit.

Post seriem vinculorum et evasionum, Machno denique Lutetiae cum Galina uxore et Yelena filia residit. Tria volumina in exilio scripsit de vita gestaque sua.[1] In exilio moruit, 45 annos agens, propter causas tuberculosi coniunctas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nestor Machno, [1927] The Russian Revolution in Ukraine, Edmundopoli: Black Cat Press, 2007; [1936] Under the Blows of the Counterrevolution, Edmundopoli: Black Cat Press, 2009; [1937] The Ukrainian Revolution, Edmundopoli: Black Cat Press, 2011.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!