Roman numeral 10000 CC DD.svg

Parens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Parens (discretiva)

Parentes cum infante.

Parens (-entis, m. vel f.)[1] est homo qui gignit (pater) vel parturit (mater) liberos et qui postea plerumque educit eos. Ei quoque qui liberos adoptant parentes sunt. Recte dicitur parentem familiam consanguineam ascendentem gradu primo esse.

Parentes biologici sive genetici sunt ei qui filium filiamve gignunt vel parturiunt. Nihilominus cum pater biologicus semper parens geneticus sit, mater parturiens semper mater biologica dici potest, etiam si mater surrogata est cum alia mater genetica sit (cuius ovulum promptum est). In eo casu duae matres biologicae exstant, altera genetica, altera non genetica (sed tamen biologica quia parturiens).

Ei qui adoptant generaliter etiam parentes (matres et patres[2]) appellantur, sicut vir quoque qui dono spermiorum ad paternitatem pervenit (et itaque pater biologicus/geneticus non est).

Nonnumquam novercae vitricique (coniuges patris matrisve) etiam parentes nominantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Noli pronuntiare pārens, sed părens, quia pārens significat oboediens.
  2. Nonnumquam lex cognoscit parentes quos nec mater nec pater appellat. Ita secundum legem Germanicam homo neutrius sexus binarii qui adoptat parente (Theodisce Elternteil) in librum nativitatum ascribitur (vir patre et mulier matre - § 42 edicti de libris officiorum registrationis). Lex Belgica matris uxorem quae legitime parens habetur coparentem (Francogallice coparente, Batavice meemoeder, Theodisce Mitmutter - articulus 325/2 Codicis Civilis) appellat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad parentes spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!