Palaeocaenum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arbor conifer Glyptostrobus europaeus aevi Palaeocaeni: folia fossilia e formatione Paskapoo in Alberta

Palaeocaenum[1] (scil. "aevum"; a verbis Graecis παλαιός 'antiquus' + καινός 'novus') est epocha et series infima periodi Palaeogenicae. Milies milium annorum 66 a.p. incepit, Cretaceo superiori perfecto, et milies milium annorum 56 a.p. ad finem venit, Eocaeno incipiente.

Palaeocaenum in tres aetates vel stadia divisum est, quae ab infimo ad supremum Danium, Selandium, Thanetium appellantur. Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Palaeocaenum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. "International Chronostratigraphic Chart"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]