Congressus XCI esperantistarum Germanicorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Folium commendaticium officiale Congressus esperantistarum Germanicorum anno 2014 Erfordiae celebrati

Diebus pentecostis anni 2014 (diebus a 6 ad 9 Iunii) caelo sereno Erfordiae Congressus XCI esperantistarum Germanicorum (Esperantice: 91-a Germana Esperanto-Kongreso, Theodisce: 91. Deutscher Esperantokongreß) celebratus est. Sub aegide Associationis Esperanticae Germanicae / GEA plus quam centum annos post congressum quendam Gothensem denuo in Thuringia Zamenhofiani congregabantur. Locus conventus felicis fuit honorabile Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense media in Erfordia situm.

Participes[recensere | fontem recensere]

Adfuerunt 137 homines nationum plus quam decem (e.g. etiam grex delectus e Sinis). Quibus omnibus multa spectacula sunt oblata. Insuper fiebat conventus adulescentium iuvenumque qui KEKSO vocatur cum programmate nonnumquam diverso. Cauponarii Cafei ad Sanctum Paulum de salute visitantium gastronomica curabant.

Apparatus in congressu omnes[recensere | fontem recensere]

Nota bene: hoc in elencho neque res congressui antecedentes (e.g. ludus de sodalibus cognoscendis) neque res non officiales praesentabuntur.

Res ad GEA spectantes[recensere | fontem recensere]

  • Consultorum aditus ad praesidium GEA
  • Congregatio membrorum annualis

Officialia quattuor[recensere | fontem recensere]

  • Receptio in Curia Erfordiensi
  • Initium sollemne
  • Praelectio festiva: Dividita lando sed unuiginta kulturo - pri kelkaj historiaj turingiaĵoj (Terra divisa cultura unificante - de nonnullis historicis Thuringiensibus)
  • Finis sollemnis

Examina linguistica et instructiones[recensere | fontem recensere]

  • Rektmetoda instruado de Esperanto (Methodus directa in Esperantico docendo)
  • Praesentatio cursus novi internationalis 'Esperanto etape'

Examina KER ad diploma linguisticum Europaeum adipiscendum propter numerum interrogandorum nimis exiguum proh dolor non fieri potuerunt.

Artium spectacula[recensere | fontem recensere]

  • Spectaculum de Martino Luthero
  • Pellicula documentaria de Nepalia
  • Musica saltatoria
  • Festivalia Erfordiensia cum pelliculis Esperanticis

Excursionum sex argumenta[recensere | fontem recensere]

Conventus speciales septem[recensere | fontem recensere]

Praelectiones disputationesque duodecim[recensere | fontem recensere]

  • Prezento de la libro 'Konciza historio de kristanismo' (Praesentatio libri cuiusdam de christianismi historia)
  • Prezento kaj raporto pri la centro en Herzberg (Praesentatio Interculturalis Centri Hartzbergensis
  • Prezento de la novaj retaj sistemoj de GEA (Nova interretialia systemata in servitio GEA)
  • Sonlibroj en Esperanto (Libri sonantes Esperantici)
  • Kiel agi internacie? (Quomodo agitare internationaliter?)
  • Johann Sebastian Bach - mondgeniulo el Turingio (Bach - summum ingenium in Thuringia natum)
  • La Verdaj skoltoj - fari Esperanton alloga ankaŭ por adoleskuloj (Pueri exploratores virides - ut Esperanticum idioma ab adulescentibus maioris aestimetur)
  • Asocio de Verduloj Esperantistaj - PIEADC, projekto Mazingira en Tanzanio kaj D. R. Kongo (Inceptum "Mazingira" esperantistarum in Tanzania et in Republica democratica Congensi)
  • Kiuj temoj kaj metodoj povas taŭgi por kontraŭrasismaj seminarioj en Esperanto? (Themata seminaria contra odium phyleticum apta)
  • Zamenhof en kunteksto de la libro 'Zamenhof-strato' kaj filmo 'Zamenhofa kuracejo' pri Szczawno-Zdrój (Ludovicus Zamenhof in contextu cum pellicula Via Zamenhofiana et Sanatorium Zamenhofianum in Szczawno-Zdrój/Silesiae inferioris)
  • Radio F.R.E.I. - Podia diskuto el la aŭlo pri Esperanto (Disputatio maxima publica lingua Theodisca facta, quam Statio radiophonica F.R.E.I. non solum moderabatur sed etiam in undas emittendam curavit)
  • Derivado de vortoj en Esperanto kompare kun germanaj dialektoj (Derivatio verborum in lingua Esperantica comparata cum dialectibus Germanicis)

Servitia libraria et religiosa[recensere | fontem recensere]

  • Bibliopolae tres adfuerunt e Bohemia, Germania et Slovacia. Libros venderunt in gymnasii bibliotheca ubi interdum etiam cantatum et e libris alta voce recitatum est.
  • In refectorio apud Ecclesiam Dominicanorum bis preces matutinae secundum liturgiam horarum factae sunt. Servitium festivum oecumenicum in dominica Pentecostae in citata ecclesia celebratum est ab uno catholico sacerdote et duobus protestanticis pastoribus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]