Latinitas bona

Statio Radiophonica F.R.E.I.

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio in faucibus ad viam Godehardi Erfordiae.
His in aedibus post Archivum municipiale situis fiunt emissiones radiopohonicae.

Statio Radiophonica F.R.E.I. (Theodisce Radio F.R.E.I. = Freier Rundfunk Erfurt International 'Libera radiophonica statio Erfordiensis internationalis') est statio radiophonica sui potens Erfordiae constituta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Statio aestate anni 1990 instituta est ab circulo iura civilia defendentium. Accidit ut ea non solum prima libera statio Thuringiae, sed inter primas totius Germaniae Orientalis esset.

Prima publica emissio sex horas facta est die 6 Octobris 1990 e domo Interclub (nunc ibi invenitur Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense). Propter interdicta private emittendi tales actus piratis digni considerabantur. Sex menses una emissio omni hebdomada expedita est, antequam custodes publici locis criminis detectis efficaciter intervenirent.[1]. Postea praesens erat statio radiophonica forma chartacea tantummodo. Quae litterae encyclicae titulum habuerunt F.R.E.I.Brief (ludus verborum Theodiscus: namque Freibrief significat permissionem). Istis chartis inter homines idea divulgabatur oportere liberam civium stationem.

Die 29 Maii 1999 denique approbatio emissionibus conficiendis data est ab institutionibus publicis. Primum ergasterium erat in pristino Necongruenti Iuventutis Centro, sed mox considebatur in Magdeburgensi via (no.116). Ab anno 2001 officinae radiophonicae sunt in via Godehardi (nr. 21).

Nostris diebus omni septimana per 74 horas emissiones fiunt. Quae diversis modis divulgantur: antemna classica ultrabrevibus in undis - qua aures Erfordiensium petuntur (in frequentia 96.2MHz; capulariter (in frequentia 107.9 MHz in urbibus Erfordiae, Arnstadii, Sömmerda, Gotae; interreti auscultatoribus auscultatricibusque omni in orbe terrarum diffusis.

Structura hodierna[recensere | fontem recensere]

Radiophonica statio F.R.E.I. membrum est Foederalis associationis liberarum stationum radiophonicarum (Theodisce: Bundesverband Freier Radios). Propter naturam haud commercialem remittunt pervulgationes commendativas simulque omnibus civibus accesus liber ad moderationem donatur. Hominibus qui operam navant in programmatibus fabricandis stipendia non dantur.

Praeter emissiones conficiendas cordi est etiam publica opera in rebus politicis socialibus culturalibus danda. Facultas participationis in seminariis, exercitationibus professionalibus, conventibus conceditur. Coram publico haud raro dialogus aperiuntur, exempli gratia ante nonnullos annos magna cum echo inter adeptos diversarum religionum Erfordiae exsistentium.

Pecunia labori faciendo soluta partim ex impensis radiophonicis publicis partim ex marsupiis fautorum radiophonicae stationis fluit. [2]

Emissiones linguis internationalibus[recensere | fontem recensere]

Nomen ipsum stationis radiophonicae latus internationale continet. Quare hominibus, quibus sermo patrius non est lingua Germanica, servitia praebentur haec:

  • E mense Ianuario 2012 semel omni mense auscultari potest emissio lingua Esperantica, die Dominica primo uniuscuiusque mensis ad vesperas, ubi inter alia nuntii e regione perferuntur. Titulus harum emissionum est Thuringia internationalis.
  • E mense Iulii 2015 insuper semel per hebdomadam emissio lingua Latina fit, cui nomen est Erfordia Latina.
  • De Africa informat emissio African Spirit (praesertim lingua Francogallica).
  • Russophonis Erfordiensibus servitia praebet emissio informatoria Interwelle.
  • Anno 2015 emissiones profugos in publicum laturae creabantur (Our Voice - Refugees Erfurt), ubi linguae Arabica et Persica partes graves agunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steffen Hennersdorf, Carsten Weitzmann, edd., Bei allem Respekt - Das Buch zur Radiogeschichte. Erfordiae, 2010

Nexus externi[recensere | fontem recensere]