Curia Erfordiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curia in Thuringiae capite
Aula festiva
Scalae cum imaginibus domni Kämpfer

Curia Erfordiensis (Theodisce: Erfurter Rathaus) multis aedificiis perpulchris apud Forum piscatorium Erfordiae sitis optime congruit.

Historia usque ad saeclum XIX[recensere | fontem recensere]

Inibi iudicium et pantopolium iam saeculo XI fuerant; in documentis mentio prima facta est anno 1275. Aedes quas vocabant "Curiam consulum" et postea "Praetorium" iam anno 1260 finitas esse fertur. Neque post annum 1323 complexui inerat etiam aula domus negotiationis magna, quae conventibus politicis optime quadravit. Turris rectangularis tabulatis tribus ante annum 1330 astructa est. Anno 1343 inter turrim et basilicam sectio administratoria erecta est. Anno 1348 area exterior ante aedificia strata est. Anno 1385 carcerem et anno 1364 alam lateralem addiderunt. Anno 1509 burgenses furiosi curiam obsidebant demarchum Henricum Kellner petentes.

Demolitio et lentissima reconstructio[recensere | fontem recensere]

Civibus multis invitis et Carolo Friderico Schinkel protestante curia antiqua destructa est inde ab anno 1830 neque turri parcebatur. De conservanda turri longissime discerpebant. Supellex restans in Museo Anger videri potest. Annis ab 1870 ad 1882 curia nova erecta est secundum ideas officialis Erfordiensis ab aedificiis Theodori Sommer, cum iam anno 1841 consilium de muris reducendis prisco in situ captum esset. Consessus primus nova in curia factus est die 13 Ianuarii 1876. Rebus intrinsecus perfectis processio maxima facibus illuminata die 6 Iiunii 1882 inaugurationem complevit. Annis 1904 et 1905 ala apud curtem amplificata est plures diaetas sessionis creatum. Anno 1934 auxerunt complexum scalis novissimis et modernissima taberna argentaria contigua, quae hodie in protegendis Erfordiae aedificiis est.

Artificia in curia[recensere | fontem recensere]

Maximi momenti sunt Petri Janssen Dusseldorpiensis, pictoris historicorum, imagines in aula festiva perpulchra quas annis ab 1878 ad 1882 fecit. Illae de urbis Erfordiensis historia tumultuosa narrant in episodis variis quibus e.g. apparent Bonifatius Winfridus, Henricus Kellner, Napoleo Bonaparte tyrannus. Ponderis haud minoris sunt imagines apud scalas ab Eduardo Kämpfer annis ab 1889 ad 1896 depictae de argumentis cerptis e regionis vicinae fabulis de Tannhäuser, Fausto, grafione de Gleichen, Martino Luthero. Media in aula festiva admirare potueris insignia Erfordiensia et statuas gigantes Iustitiae, Industriarum etc. Excitant quoad historica socialiaque etiam nomina sive insignia personarum quarundam, quae in tergo subselliorum inveniuntur.

Ante curiam reperitur in pavimento acus magnetica aere fusa cum indicatione urbium Erfordiae amicarum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Δημαρχεῖον τῆς Ἐρφούρτης ("Curia Erfordiensis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Curia Erfordiensis spectant (Rathaus_Erfurt, Rathaus Erfurt).