Interculturale Centrum ICH

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula indicatoria limen intrantibus.
Domus in qua sarcitur centrum.

Interculturale Centrum ICH Hertzbergae ad Harthicos montes situm fungitur loco eruditionis cum bibliotheca magna et archivo amplissimo.

Indefesse praesertim Sophia Kóródy ac Petrus Zilvar, esperantistae studiosissimi, operam ibi navant idiomati esperantico provehendo. Post quadraginta annos querelarum inter fautores linguae esperanticae et homines politicos denique oppido titulus urbis notionem esperanticam iuvantis additus est (Esperanto-Stadt). Erectio tabularum indicatoriarum esperantice pactarum tota in urbe aperte testimonium hinc perhibeat.

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Centrum ICH collaborat diversis cum sodalitatibus institutisve:

  • Edocet futuros magistros disciplinam modernam in esperanticis mandato Germanicae Esperanticae Associationis (Germana Esperanto-Asocio).
  • Examina fiunt iussu Germanici esperantici instituti (Germana Esperanto-Instituto).
  • Collaboratio familiaris perficitur una cum Internationali collegio esperanticorum magistrorum (Internacia Ligo de Esperantistaj Instruistoj), de quibus respondebat olim a latere Germanico Christophorus Krick.

Divulgatio publica[recensere | fontem recensere]

Identidem habentur lingua theodisca disputationes acroasesque de rebus esperanticis. Offeruntur insuper cursus pro firmioribus et tironibus, etiam in scholis. Frequentes sunt etiam speciales acroases (e.g. de musica, quas saepe habebat domnus Franciscus Georgius Rössler).

Editiones[recensere | fontem recensere]

Centrum ICH non solum volumina in tabulario suo colligit sed etiam libellos aliasque imprimendas chartas, quae spectant ad eruditionem, in lucem profert.

Praemia[recensere | fontem recensere]

Anno 2006, Centrum ICH palmam FAME accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Διεθνὲς Πολιτισμικὸν Κέντρον ("Interculturale Centrum ICH") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam