Latinitas bona

Associatio Esperantica Germanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Numerus periodici Associationis E. G. anni 1905
Pittacium commendativum congressus anno 2014 Erfordiae habiti

Associatio Esperantica Germanica (Esperantice Germana Esperanto-Asocio/GEA, Theodisce Deutscher Esperanto-Bund/DEB) est publica Esperanticae fautorum sodalitas Germanica. Sedes est Berolini.

Constitutio et actiones[recensere | fontem recensere]

Associationi in animo est usores Linguae Internationales coadunare et colligere. Eduntur fasciculi praetitulati Esperanto aktuell (una cum Foederatione Esperantica Austriaca; periodicum fabricatur in typographeo Stanislai Marček) et congressus quotannis diebus Pentecostes peragitur. Anno 2014 e.g. Erfordiae celebratus est Congressus XCI esperantistarum Germanicorum. Insuper associationi huic variae sodalitates locales minores quoque sunt; quorum autem membra contributiones Berolinum mittunt. Eorum coordinationem curat Volfgangus Bohr. In congressu generali considunt membra, quae omni altero anno praesidium eligunt. Annis inter 2013 et 2017 Sebastianus Kirf praeses fuit, Rudolpho Fischer meritissimo succedens. Mense Iunio 2017 Udalricus Brandenburg succedit. Aliquando fuerat praeses Volfgangus Schwanzer, qui nunc libros vendendos curat.

Instituta cooperantia[recensere | fontem recensere]

Sub auspicio Associationis AEG munere funguntur:

  • Institutum Esperanticum Germanicum (Germana Esperanto-Instituto),
  • Bibliotheca Esperantica Germanica (Germana Esperanto-Biblioteko) Alae,
  • Associatio linguam Esperanticam in Germania docentium (Asocio de Germanaj Esperanto-Instruistoj),
  • Interculturale Centrum ICH Hertzbergae.

Unioni associatae sunt sodalitates diversae speciales cooperantes. Sunt autem quoque, qui liberae sint et cooperatione abstineant (e.g. Libera Esperanto-Asocio operariorum). Attamen ferunt nonnulli Associationem Esperanticam Germanicam quasi monopolium de rebus Esperanticis in Germania habere.

Internationales nexus[recensere | fontem recensere]

Inde ab anno 1955 GEA recepta est ab Universali Societate Esperantica (Universala Esperanto-Asocio/UEA; sedes eius unionis Roterodami est) tamquam factio officialis Germaniam repraesentans. Inter alias factiones totius mundi Germani propter multitudinem membrorum pondus grave habent. Relationes publicas cum hominibus extra motione Esperantica curat inde ab anno 2014 Ludovicus Ferdinandus de Wunsch-Rolshoven.

Iuventuti erudiendae[recensere | fontem recensere]

Iuventus Esperantica Germanica (Germana Esperanto-Junularo/GEJ) associatio cooperans est. Esperantistae "adulti" iuvenes huius coetus aliquo modo membra suae associationis esse haud recusent. Membris licet periodici "adultorum" pretio vili subnotatores fieri. Praeter hoc exstat aliud periodicum quoque quod praetitulatur "Kune" adulescentibus tantummodo destinatum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1906 associatio citata condita est sub nomine Deutsche Esperantisten-Gesellschaft. Nomen hodiernum acceptum est anno 1909 cum mutatio structuralis fieret: namque ex unione singulorum Esperantistarum tunc vera sodalitas creata est.

Interdicta a socialistis nationalibus associatio anno 1936 dissoluta est. Refundatio haud ante annum 1947 in Germania Occidentali facta est. In Germania Orientali recondita est anno 1965 in structuris Associationis culturalis quae dicebatur (Kulturbund). Anno 1976 Germani orientales quoque membra UEA facta sunt et anno 1981 nomen novum Associationis Esperanticae Rei publicae democraticae Germanicae (Esperanto-Asocio de GDR) sibi adoptaverunt. Confusio cum occidentalibus anno 1991 sollemniter celebrata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs proprius