Naturalis et moralis Indiae Occidentalis historia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Historia natural y moral de las Indias: titulus primae editionis (Hispali, 1590)

Naturalis et moralis Indiae Occidentalis historia, titulo pristino Historia natural y moral de las Indias, est opus principalis Iosephi de Acosta. Hispali anno 1590 divulgatum, mox in varias linguas conversum est.

Iosephus de Acosta, missionarius Iesuita, de conversione Amerindorum Peruvianorum ab anno 1572 usque in 1583, Mexicanorum usque in 1587 laboravit, eodemque tempore res geographicas, physicas, ethnographicas, biologicas observabat. Quas observationes praesertim in hoc opere in libros septem diviso rettulit. Libri I et II, de geographia "Novi Orbis", Latine dum in Peruvia morabat composuerat annoque 1589 Salmanticae divulgaverat sub titulo De natura novi orbis libri duo.[1] In Hispania reditus, illis libris Hispanice versis, quinque libros in editione 1590 addidit, historia naturali Novi Orbis libris III et IV, religione Indorum libro V, scientia et consuetudines Indorum libro VI, historia Indorum libro VII.[2]

Libro quarto fontem perutilem praebuit de speciebus per permutationem Columbianam transmissis, quia plantas enumeravit tam ab Europa in Americam advectas quam in America ab Europaeis repertas. Ex his curiose describuntur socolata (specie Theobroma cacao), chilli (speciebus Capsicum), ananas (Ananas comosus), banana (Musa), guayava (Psidium guajava), aliae nonnullae; ex illis inter alias nux Indica (Cocos nucifera).

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • 1590 : Historia natural y moral de las Indias. Hispali: en casa de Juan de Leon Textus apud Internet Archive
  • 1596 : Gio. Paolo Galucci, interpr., Historia naturale e morale delle Indie. Venetiis: presso Bernardo Basa (Italiane) Textus apud Internet Archive; alius
  • 1602 : J. Humberger, interpr., "Naturalis et moralis Indiae Occidentalis historia" (sed libris I et II "De novi orbis natura et ratione" rubricatis), in Theodorus de Bry, ed., Americae nona et postrema pars (Francofurti: apud Matth. Beckerum) Textus apud Internet Archive
  • 1604 : Edward Grimston, interpr., The naturall and moral historie of the East and West Indies. Londinii (Anglice) Textus apud Internet Archive
  • 1880 : Edward Grimston, interpr.; Clements Markham, ed., The natural and moral history of the Indies. Londinii: Hakluyt Society, 1880 vol. 1 vol. 2
  • 2002 : Jane E. Mangan, ed.; Frances López-Morillas, interpr., José de Acosta: Natural and Moral History of the Indies. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press, 2002. ISBN 978-0822328452

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iosephus de Acosta, De natura novi orbis libri duo ... (Salmanticae: apud Guillelmum Foquel, 1589) pp. 1-110
  2. Hanc oeconomiam ipse explicavit: "Advertencia al lector" (p. 116 editionis 1590); "Prologo alos libros seguintes" (pp. 300-302 editionis 1590)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]