Guilielmus Turnerus
Obitus: 17 Iulii 1568, 13 Iulii 1568, 7 Iulii 1568; Londinium
Patria: Anglia
Officium
Patronus: Universitas Cantabrigiensis
Consociatio
Guilielmus Turnerus,[1] vulgo William Turner (Morpitii in Northumbria anno 1509 seu 1510 natus; die 7 Iulii 1568 mortuus) fuit botanista et rerum theologicarum disputator.
Filius coriarii, ab anno 1526 apud aulam Pembrochiae Cantabrigiensem studebat. Diaconus anno 1536 creatus, in matrimonio nihilominus anno 1540 coniunctus est. Aut propter hanc rationem, aut ad studia medica persequenda, per vallem Rhenanam ad Italiam anno 1542 profectus est, ubi Ferrarae inter Protestantes habitabat sed Bononiae medicinae doctor factus est artemque botanicam didicit, Lucae Ghinii discipulus. Mox Turicum petivit ubi Conradum Gesnerum cognovit. In Angliam reditus ab anno 1547 Eduardo Seymoro (regis Eduardi VI protectori) medicus meruit.
Opera botanica plura edidit. Libellum de re herbaria novum iam anno 1538 divulgavit atque anno 1548 glossarium titulo The Names of Herbes in Greke, Latin, Englishe, Duch and Frenche, explicationibus brevissimis sed haud inutilibus additis. Ab anno 1551 magnum opus A New Herball prodiit, tribus voluminibus editum, quorum secundum tertiumque non Londinii sed Coloniae Agrippinae, annis 1562 et 1568, impressa sunt. De avibus piscibusque et nominibus eorum Anglicis opera minora divulgari iussit, etiam de balneis (praecipue Bathoniensibus) et de theriacis.
Wellis ab 1551 habitabat, titulo diaconi episcopalis, sed anno 1553 exsilium petivit, regente Maria Protestantibus inimica. Deinde Coloniae Wormatiaeque morabat atque Weissenburgi in Bavaria ubi artem medicam exercuit. Anno 1558, Elizabetha regina, Wellas reditus est, sed Londinii anno 1568 mortem obiit.
Notae[recensere | fontem recensere]
Opera biologica[recensere | fontem recensere]
- 1538 : Libellus de re herbaria novus
- 1544 : Avium praecipuarum, quarum apud Plinium et Aristotelem mentio est, brevis et succincta historia. Coloniae (Textus apud Google Books) Textus exemplaris peioris apud Gallica
- 1548 : The Names of Herbes in Greke, Latin, Englishe, Duch and Frenche. Londinii: John Day, 1548 (Textus apud Google Books)
- 1551 : A New Herball [pars 1]. Londinii: Steven Mierdman (Textus apud Google Books) textus, alius apud Internet Archive
- 1558 : "Epistola G. Turneri" [de piscibus] in Conradus Gesnerus, Historiae animalium liber IIII, qui est de piscium et aquatilium animantium natura (Tiguri: apud Christoph. Froschouerum, 1558) pp. 1294-1297
- 1562 : The Seconde Parte of William Turners Herball. Coloniae: Arnold Birckman textus, alius apud Internet Archive
- 1562 : A Booke of the Natures and Properties as Well of the Bathes in England as of Other Bathes in Germany and Italy. Coloniae Textus; editio 1599
- 1568 : The First and Seconde Partes of the Herbal ... with the Third Parte. Coloniae Agrippinae Textus; Recensio interretialis
- 1568 : A New Boke of the Natures and Properties of all Wines that are commonly used here in England ... whereunto is annexed the booke of the natures and vertues of triacles. Londinii: William Seres
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Editiones operum
- 1877 : Benjamin Daydon Jackson, ed., Libellus de re herbaria novus, by William Turner. Londinii, 1877 (Textus apud Google Books) Textus
- 1881 : James Britten, ed., The Names of Herbes, by William Turner. Londinii: English Dialect Society, 1881 Textus
- 1903 : A. H. Evans, ed. et interpr., Turner on Birds: A Short and Succinct History of the Principal Birds Noticed by Pliny and Aristotle. Cantabrigiae, 1903 Textus
- 1941 : Sanford V. Larkey, Philip M. Wagner, edd., A Book of Wines, by William Turner. Novi Eboraci: Scholars' Facsimiles & Reprints, 1941
- 1965 : James Britten, B. C. Jackson, W. R. Stearns, edd., William Turner: Libellus de re herbaria, 1538; The Names of Herbs, 1548. Londinii, 1965
- 1994 : George T. L. Chapman, Marilyn N. Tweddle, edd., William Turner, A New Herball. 3 partes in 2 voll. Cantabrigiae, 1994
- Eruditio
- Marie Addyman, "William Turner: A Milestone in Botanical Medicine" in S. Francia, A. Stobart, edd., Critical Approaches to the History of Western Herbal Medicine (Londinii: Bloomsbury, 2014) (Paginae selectae apud Google Books)
- C. Hughes, "John Bradford and William Turner" in Bulletin of the John Rylands University Library vol. 66 (1983/1984) pp. 104–138
- William Hunt, "Turner, William (d.1568)" (1899) in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Whitney R. D. Jones, William Turner: Tudor naturalist, physician and divine. 1988
- Whitney R. D. Jones, "Turner, William (1509/10–1568)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Richard S. Westfall, "Turner, William" apud The Galileo Project